Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

bat, cumque Valentinianus imper. et Aetius resistendo im­pares terga jam vertere vellent, Leo M. Pontifex insigni elo­quentia ac conspicua gravitate sua ejus animum ad parcendum urbi, pacemque ineundam disposuit 2S). Inter persecutores Reli­gionis Christi hac periodo referendi quoque sunt Judaei, qui par­tim ocultis concitationibus partim aperta viet violentia Christianos summopere afflixerunt. Maxime autem hac in perversitate distin­xerunt se Judaei in Homeritide Arabiae felicis regione habitantes 29), et Patriarcha Gamaliel summa auctoritate inter suos pollens. Huic tamen Theodosius II. imperator edicto peculiari anno 415, silentium imposuit. Vid. Cod. Theodos. Tom. VI. p. 262. §• 19* /^6 Muhammedis ingenium et vita. Persecutiones hucdurn recensae omnes, dempta ea, quam Julianus movit, plus minus particulares fuerunt. Verum anno 612. Heraclio imperante periculosissimus Christianorum hostis Muhumrnedes in apertum prodiit, et Religioni Christianae ma­ximum vulnus inflixit. Natus fuit Meccae in Arabia ex Corei- schitis (principibus Arabiae) patre Aldallach et matre Kmmiiin1 anno 571. natura eum quidem forma praestante providit, mo­ribusque facetus erat, at ingenio vehemens et versipellis, lit­terarumque, ut ipse fassus, minime peritus #). Cum puer adhuc parentibus orbatüs ad magnam redigeretur paupertatem merca­turae operam navare coepit, susccptoque semel in Syriam itinere, Nestorian&rum quoddam monasterium invisit, ubi cura aliquo Ne- stonanprum partium monacho notitiam contrahens forte primas plani sui lineas duxit. Postmodum a divite vidua Kuhdijuh velut domus curator assumptus diligenti vigilantia ejus gratiam tan­topere lucratus est, ut in thalami socium eligeretur, sicque ad splendidiorem sortem promoveretur 28 * 30). Usque ad quadragesi­28) Rrosper in Chronie. Duchesne T. I. an. 452. iSassiodor. eod. ann. J ornati den p. 475. c. 42. 29) Socrat. H. E. L. VII. c. 13. c. 16« 30) Ahulfeda de vita Muhatnmedis ed. J. Gagnier Qxon. 1723 fol. Lavic de Mohamed par J. Gagnicf Amstelod. 1732. 2 vol. 8. in Germanic, versa per Ch. F. R Vetlerlein Köthen 1802—1804. F.Ch. Schlosser Weltgeschichte Tom. II. Francot ad !V1.1817. p» 209. et S.F. Rhein Geschichte des Mittelalters T. I. Muhrburg 1821. p. 359. et s. II. Hist. Eccl. 4

Next

/
Thumbnails
Contents