Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
mum vitae suae annum omne tempus laboribus et contemplationibus consecravit, saepe inter montes Mcccae inoratus fanaticis somniis suis, ad quae naturali quadam propensione inclinabat, vacavit. In solitudine autem sua ne minimum quidem dubitabat, se divinitus missum esse, ut gentilismura exstirparet, et longe perfectiorem Religionem hominibus proponeret, quam vel Judaica esset vel Christiana 31). Quo autem munus hoc suum uxori primum, dein aliis probaret, morbi epileptici, quo laboravit , paroxismos obtexit specie raptus prophetici et revelationum per Gábrielem Archangelum sibi immediate communicatarum. MuJianmed doctrinam suam primum Meccae in Arabia metropoli, ct Coreischitarum sede proposuit. Incredibile fere est, quanto numero homines jactatas Muhummedis revelationes adoptaverint, quamve celeriter ad omnes fere urbis Meccensis partes Muham- medanismus propagatus fuerit. Nam praeter uxorem Kadijah, cui deinceps quoque fidelis mansit, servus illins , quem liberum declaraverat, item gener Ali zelo plenus, et socer ejus Abube- ker summa auctoritate inter suos pollens, nec non decem illustriores urbis cives doctrinam illius statim amplexi sunt. At quanto magis una ex parte nova haec secta protegebatur, tanto magis altera ex Meccensium incolarum parte oppugnabatnr; cumque Muhamtnedi ceu dissidiorum auctori et religionem patriam subvertenti mauus injicere pararent Meccenses, Jatrebam, quae postea Medina al Nabi(urbs prophetae) dicta est, eum familiarium et sibi adhaerentium copia anno 622. profugit 32). Fuga haec apud Arabes Hedschra nuncupata Europaeorum Hegirae-"* pomen dedit 33), ac aerae Muhammedanae initium fecit (Proleg. cap. III. §• 72). Ab hoc tempore munus Principis una et Sacerdotis affectans promtum se publicavit ad doctrinam suam vi et armis propagandam. Et profecto expectationi ejus respondit eventus; nam adeo felici successu pugnavit, ut vicinas Ara31) Hadrian. Reland. de relig. Muhamed. L. II. edit, 2. Uliraj. 1717. 8. David Miller dies, de Mobamedanismo ante Mohamed, in ejusd. dis* sert. select. Traject. 1724. 8. Chr. Kort holt, de Enthusiasmo Mohammedis Gotting. 1745, 4. 32) Hottinger Hist. Orient. Edit. II. Tigur. 1600. p. 429. 33) Gatlerer Chronologie p. 199. et seq. item Riihs^ Propödeutik des hist. Stud. p. 84. et s.