Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
335 rator consultationibus ante primam sessionem celebratis praesens fuerit, inde concludere licet, quia Theodoretus imperatori libellum supplicem porrigens amare questus est sibi vim illatam fuisse. Interfuere quoque imperii Optimates per Marcianum imperatorem illuc deputati, et ante altaris cancellos sedem capessentes, quo externum negotiorum ordinem moderaientur, cun- ctaque juxta spiritum canonum gererentur **). Quod vero acta concilii attinet Sessione prima Dioscorus ad petitionem magistratuum in medio locum capere est jussus velut reus. Postea Eusebius Dorylaensis libellum praeseutavit contra Dioscorum velut pluribus flagitiis in conciliabulo Ephesino actis contaminaturo, discussisque concilii Constantinopolitani etconciliabuli Ephe- sini sessionibus Nestorius et Eulyches ab omnibus JJioscoro dempto proscriptus est. In sessione Secunda lecta sunt Symbola Nicaenum et Constantinopolitanum, recitatae sunt literae Cyrilli tum Neslorio, tum Joanni Antiocheno scriptae, postea Leoni» M. Flaviano exaratae, Synodo adclamaute: Petrus per Leonem locutus est; Apostoli hoc docuerunt. Adducta sunt deinde SS. patrum loca, quibus duae in Christo naturae post unionem probantur. In sessione tertia mandato PaschasiniRomanae sedis legati accusatio Eusebii Dorylaensis contra Dio- »eorum perlecta, et citato in hujus sequelam Diescoro tribus vicibus ad judicium, sed non comparcnte, omnium consensu sede sua privatus , et ab imperatore Marciano, cui super totius rei situ informatio praestita fuerat, ad exilium in Paphlagonia tolerandum relegatus est 25). In sessione quarta Leonis M. literae novitus adprobatae , et Symbolis Nicaeno et Constanti- nopolitano conformes inventae, prout et fidei per S. Cyrillum in literis explicitae. Evocati postea tredecim Aegypti episcopi Eutychetem quidem condemnantes, literis tamen Leonis subscribere nolentes prius, quam ipse Alexandrinus Patriarcha velut antesignanus ipsorum idem faceret. Deinde monachis Eutychia- nis ad preces Procerum triginta dierum induciae pro acceptatione synodi concessae sunt, quibus evolutis cuncti reluctantes omui gradu, dignitate et communione ecclesiastica excludendi 2Ö , Natal. Alexander H. E. secid. V. Dissert. XIII.