Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

— 334 **) Dionysius exiguus nullum quidem Concilii hujus canonem ad veterem Latinae Ecclesiae codicem induxit, probabilius ideo, quod Canones hi nullam partem disciplinae ecclesiasticae complecterentur, A ulgo tamen sex recensentur hujus Concilii Canones, aliis octo re­ferentibus. v. g. Collectio Juslelli octo enumerat, in quos Zonaras et Balsamon commentarios edidere. §. 119. Conciliam Chalcetlonense. Ut tandem litibus Eutychianorum per conciliabulum Ephe- slnum (§. 79* period, huj.) non solum non complanatis, verum potius auctis tandem aliquando linis imponeretur, studio magno laborabat Leo M. Pontifex. Quare missa ad Theodosium junio­rem legatione concilii alterius ad stabiliendam veram fidem apti convocationem ab illo postulavit. At morte imperatoris interea eveniente legati ad Marcianum imperatorem prioris successorem se* converterunt, Pontificisque pium desiderium coram illo pro­ponentes, et benigne excepti et legationis suae finem consecuti^ sunt, 'Marciano concilii initium statim in primam Septembris anni 451. defigente 2I) '*:'). Locus concilio primum Nicaeae in Bithynia defixus erat, cum tamen imperator ex relationibus prae­fectorum Bithyniae intelligeret totum Illyricum metu advolantium barbarorum perturbari, Nicaeamque ipsam secure proficisci non posse, patres Nicaea Chalcedonem transire jussit 22). Confluxe­runt illuc ingenti numero episcopi totius Orientis 23). Ex Oc­cidente praeter duos Africanos soli legati Pontificis Romani nempe Paschasinus Lilybaei in Sicilia episcopus , Lucentius Ascula- nus episcopus. Bonifacius et Basilitis presbyteri comparuerunt concilio praesidentes 24). Quod vero Marcianus quoque impe­21) Literae imperatoris ad Leonem M. datae leguntur P. I. Concilii Chal­cedon. c. 33. scripsit etiam Yulcheria Angusta literas Pontifici quae visuntur ibidem c. 35. cf. Leonis M. epist. 42. et 43. 22) Li­beratus Breviar. c. 13. Evagrius H. E. L. II. c. 1. 23) Leo M. te­statur epist. 52. episcopos interfuisse ferme 600.; Triginta supra sexcentos numerat Liberatus Breviar. c. 13. Piures adhuc recenset Nirephotus. 2t) Mandata a Pontifice ipsis data et literae ad Con­cilium legunt, apud Mansi T. VI. p. 581. T. VII. p. 443. et T. VI. p. 131.

Next

/
Thumbnails
Contents