Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

14 rationibus politicis inductum fuisse, ut externe Religionem Chri­stianam profiteretur, interne yero eum nihil minus, quam Chri­stianum fuisse contendunt C3). Ad hoc assertum probandum se­quentia adducere solent: Constantinus, cum imperium Roma­num solus possidere cuperet, perbene autem sciret, semet mi­litum Christianorum auxilio ad id consequendum carere non posse, Christianum se simulavit, ut sic etiam Christianorum militum favore fretus eo facilius scopum suum consequeretur. Addunt porro , imperatorem hunc egisse vitam homine Christiano indignam, qui nempe filium suum Crispum et conjugem Faustam vita priva­verit ; Licinium affinem, et filium ipsius innocentem contrada- tam fidem interfecerit; superstitiosa instituta foverit; Arianos protexerit; titulo et dignitate Pontificis maximi porro quoque usus, atque passionibus diversis utpote superbia, vanitate imo et voluptate abreptus fuerit; denique baptismum usque ad finem vitae distulerit. Verum cuncta haec conjecturis nituntur, omni- que solido fundamento destituuntur. Et quidem relate ad id, quod Constantinus rationibus politicis inductus fuerit ad Religionem Christianam amplectendam, ut sic auxilio Christianorum impe­rium nancisceretur, reponimus: Constantinum scopum suum etiam in gentilismo adsequi potuisse, nam cum nullus dubitare possit, gentiles tempore Constantini multo plures fuisse, quam Christianos, ac ex Zozimo etiam constet exercitum quem contra Maxentium, Maximinum ct Licinium Constantinus duxerat, non ex Christianis, sed plerumque ex barbaris et gentilibus col­lectum fuisse, suapte fluit, eum a Christianis nec adversi quid metuere, nec multum adjutorii sperare potuisse, idque tanto certius, quod principiis Christianorum contrarium sit, aut prin­cipibus se opponere , aut rebus alienis maxime politicis se immi­scere. Nec plus ponderis inest reliquis contra Constantinum ad- ductis argumentis; nam lapsus illius et scelera etiam gravissima id solum indicant, eum non illico gentilismi omnes passiones exuisse, nec etatim perfectum Christianum evasisse, aut com­muni Christianorum peccandi sorte ereptum fuisse, licet veri­tatem et Divinitatem Religionis Christianae agnoverit. Nec obstat 03 03) Gottfr. Arnoldus H. Eccles- Tom. I. L. IV. e. 2. pag. 143. seq.

Next

/
Thumbnails
Contents