Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
quod Arium, ejusque sectarios toleraverit ex ratione civili , cum potentem eorum factionem metuerit, adjunctorumque durae necessitati cedendum putaverit, quin tamen ideo perversam eorum Doctrinam probaret *). Quantum vero ad baptismi dilationem dicimus Constantinum etiam eatenus excusari posse, si ad morem aetatis, qua vixit reflectamus. Nam is vel illud multorum aevi sui exemplum secutus est, quo baptismum longo tempore, imo ad mortem usque differre solebant, ne post susceptum sacramentum ultro peccarent, verum regenerati et san- .ctificati hac ex vita ad aeternam transirent, vel illum nonnullorum morem cum tempore opportuno imitari voluit, quo baptismum in Jordane ex reverentia erga Salvatorem suscipere solebant. Postrema haec opinio multum ponderis nanciscitur inde, quod ipse Constantinus in oratione ad episcopos fassus fuerit, se olim apud animum suum constituisse G4) ut baptismo in Jordane ad exemplum Christi lustraretur *##). Profecto Constantinum M. suscepisse .Religionem Christianam ex animo et convictione, plura ejus facta, leges, consilia, et instituta testantur. Namillico, ut Maxentium superasset, omnes conatus suos eo convertit, ut impedimenta Religionis Christianae propagandae tolleret, coetui Christiano favores concederet, ipsisque adeo ministris ecclesiasticis amplissima jura et privilegia conferret Religionem Christianam tantopere sibi cordi sumsit, ut superstitiosum et impium idololatriae cultum impedire et in hujus locum illam ubique implantare conaretur 65J Sacrificia et idolorum cultum publicata lege abrogavit GG) quidem, verum ea cum moderatione, ut ipsos gentiles aliquamdiu toleraret eisque tempus et occasionem examinandi veritatem Religionis Christianae concederet, sicque eos lenibus mediis Christo lucri faceret 6r). Plurima idolorum templa, inter quae illud celebre Veneris juxta Libanum montem et fluvium Adonin et Aesculapii fanum ad Aegaeas Ciliciae civitatem solo aequavit 6S), idola et simulacra 64) Apud Eusebium de vita Constantini L. IV. c. 62. 65) Eusebius de vita Constantini L. II. c. 48. seq, 66) Quod non solum Eusebius, Theo- doretus aliique, verum etiam Constantinus filius testatur. L. II. cod. Theodosii de pagan. Sacrif. et templis. 67) Euseb. de vita Const. L. II. c. 60. 6S) Sozomeni II. E. L. II. c. 5.