Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b

4 13 crucis figura ornata, quae Constantinus in grati animi indicium po­suit veluti statua illius, sub cujus manu sublimis hasta in formam crucis erecta erat, labata, quae instar signi in praeliis gestabantur ad formam crucis constructa, numismata, imagines, inscriptiones, aliaque. Igitur, licet quaestio, utrum phaenomenon hoc vires omnes naturae superaverit, adeoquo veri nominis miraculum sit? ad Histo­riam stricte haud pertineat, id tamen tuto asseri potest, imperato­rem firmissime persvasum fuisse : Deum per signum hoc animum ejus a Polytheismo ad unius veri Dei cultum et adorationem permovere voluisse, illudque signum fuisse unum ex innumeris illis vehiculis, quibus providentia Divina ad mentes hominum versus coelestia ele­vandas , et ad Religionem suam sanctam propagandam uti solet, Id- que tanto securius statui potest, quod ad hoc usque tempus Religio Christiana jam pluribus, jam paucioribus persecutionibus exposita fuerit. Aliter quidem Constantini M. conversionem ad Christi fidem ex­ponit Zoximus gentilis scriptor 61), dum narrat Constantinum gra­vissima crimina, quonam in Licinium, Crispum filium et Faustam conjugem reus erat, expiare volentem Flamines Deorum adivisse, sed audito ab his, tanta scelera remitti haud posse, Hispanum quem­piam , cui nomen Agyplius erat, accessisse atque eo ab hoc intel­lecto, quod Religio Christiana potestate gaudeat omnia peccata re­mittendi, eum tam salutarem religionem amplexum fuisse. Verum narratio haec sibi parum constare videtur; nam Flaminibus perbene notum esse debait, Herculem post caedem liberorum et Iphiti amici et hospitis sui expiatum Athenis fuisse Cereris sacris 6 2}. Insuper constat Constantinum multo citius Religionem Christianam professum fuisse, quam Crispus et Fausta ejus conjox e vivis sublati fuis­sent. Et quis nescit inter ipsos etiam gentiles repertos fuisse, qui phaenomenon quodd^m coeleste Constantino M. adparuisse crederent, uti Nazarius, qui in Panegirico c. 14. sic loquitur: „In ore denique est omnium Galliarum , exercitus visos , qui se divinitus missos prae- seferebant------Haec ipsorum sermocinatio hoc inter audientes fe­rebant: ('onstantinum petimus, Constantino imus auxilio.“' §• ». Constantinus M. coepta insigniter promovet. Multi de eo etiam quaestionem moverunt, quonam moiivo Constantinus M. Religionem Christianam amplexus fuerit. ITos inter reperiuntur nonnulli, qui asseruut Constantinum unice 01) Zozimus Hiator. Lib. II. c. 29, 02) Sozomen. H|st. E. L.I. c. 5. S i

Next

/
Thumbnails
Contents