Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.2. (Pestini, 1840) - 21.951b
10 versas Hispaniam se converterunt, ubi devictis, pulsisque Visigothis potentissimum fundarunt regnum, quod ad seculum XV. Constantinus M. conversus Religionis Christianae liberum exercitium admittit. Ad Religionem Christianam per imperium Romanum se- culo IV. propagandam plurimum contulit Constantinus M. qui patri suo Constantio C/iloro anno 306. defuncto succedens , nihil antiquius habuit, quam ut Christiani in cultu suo exercendo relinquerentur. Quare anno 312. edictum, injuria temporum nobis ereptum, vulgavit, quo omnibus Christianis in ditionibus suis existentibus libertatem exercendae Religionis plenam concessit, annoque sequenti libertatem hanc novo edicto Mediolanensi confirmavit, dum Christianis omnibus imo et ceteris quoque potestatem fecit sequendi Religionem, quam quisque voluisset 4S). Libertatis hujus usum Christiani occidentales, qui Constantino suberant, prius ac liberalius fecerunt, quam illi, qui in Oriente Licinio parebant; quia hic qui alias persecutor nominis Christiani erat, ac multos martyrium subire fecit, edicto Mediolanensi solum ex aemulatione Constantini M. subscripit, vixque unquam alium quam infensum et inimicum animum Christianis exhibuit. Malo tamen huic Constantinus victo et in clade interfecto Licinio finem imposuit, pacemque Ecclesiae restituit. Porro de Constantino testantur veteres, eum rerum divinarum cognitione sensim ita profecisse, ut ab anno 324. Christianis addictissimum se ostenderit, legibusque et factis virum Christianum professus fuerit. Quae Constantino viam ad Religionem Christianam suscipiendam paraverint, quaestio est, in qua solvenda ingenia eruditorum desudant 49}. Narrat Eusebius 50) Const an48) Eusebius H.E. lib. X. c. 5, 49) Franc. Balduini. Constant inns M. seu de Constant, imp. leg. eccles. et civil. L. II Basileae 1556. C. D. A. Martini, über die Einführung der christl. Rel. als Staats Beiig, durch den Kaiser Constantin Monachii 1813. 4. J. C. F. Manso Leben Constantin's des Grossen Bresl. 1S17. 8, 50) Euseb. lib. I. de vita Constantini c. 28. 29. usque firmum perstitit. \/