Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
510 de celebrando paschate convocata 2r), Inter hacc commemoranda 1) Concilium Romanum, quod Vidor Pontifex anno circiter 197. adeoque anno quarto Severi imperatoris contra ecclesias Asiae diem paschatis luna decima quarta mensis JVisan cum Judaeis solemni ritu agentes, celebravit, ubi statutum fuit: ut pascha nonnisi Dominica post Martii lunam decimum quartum et aequinoctium vernum e Romanae ecclesiae, omniumque occidentis ecclesiarum usu celebretur 22 * *). Acta tamen concilii hujus injuria temporis interciderunt. 2) Concilium Palaestinum quod fortassis Caesareae Theophilus Caesareensis ct Narcisstis Hierosolymitanus episcopi celebrarunt 29). Auctor libelli syuodici putat non unam, sed duas Synodos Hierosolymis quippe et Caesareae ab iisdem coactas fuisse, at hac in parte magis credendum Eusebio 21), qui unam solum ab utroque habitam fuisse narrat. 3) Concilium Ponticum ab episcopis Ponti provinciae Asiaticae eodem anno convocatum. Huic Palmas episcopus Amastriacus vir aetate et experientia conspicuus 25) praesedit. 4) Concilium Corinthiacum in Graecia sub Bachyllo ejusdem urbis episcopo 26) convocatum. 5) Concilium Osdroense 27 28) in Asia habitum. 6) Concilium Lugdunense in Galliis, quod S. Irenaeus Urbis episcopus celebravit 2S). Haec postrema tria concilia eodem anno 197. coivisse traduntur. 7) contra haec tractavit unicum concilium Ephesinum aeque circa annum 197. sub Polier ate episcopo \Ephesino congregatum, in quo Rlashis quidam semi-.Tudaeus cum Policrate communem causam agebat. In hoc concilio decretum de paschate eodem cum Judaeis die celebrando contra Victorem P. sancitum est 29). Epistola 2|) Eusebius H. 1C. L. V. c. 23.24. 25. Auctor libelli Synodici mini, 4111 in Voelli et Justelli bibi. JuiisC. Tom. II. p. 1166. c. V. 22} Eusebius H. E. I. V. c, 23. 23) Acta hujus quae Beda Lib. de aequinoctio vern. T, II. oper. p. 346. et Aegidius Eucherius de doctiin. tempor. p. 469. Stephanus Baluzii/s in nov. collect, concilior, referunt, non esse genuina, eruditi suspicantur. 24) ibidem 25) Eusebius H. E. L. V. c. 23. 26) Eusebius ibidem. 27) Eusebius ibidem. 28) Concilium isthoc memorat Baluzius in nouvelle collection, con- cil. ex Eusebii loco cit. c. 24. 29) Auctor libel!. Synod, mim, Vili, Eusebius H. E. L. V, c. 23 24,25. de his conciliis tractat Thomas-t sinus dissert, in concilia general, et partiéul. Tom. 1. p, 1. seqq.