Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

oil synodica a Folicrate ad Victorem P. expedita, hunc adeo con­citavit , ut acta concilii Ep he sini rescinderet, et Asiatico* communione Sacrorum interdicere pararet §. 69. per. 1. §. 110. Concilia seculi III. de baptismo haereticorum. Frequentiora adhuc concilia seculo tertio de valore bap­tismi ab haereticis collati celebrata fuisse veterum monumenta testantur , simul tamen clare indicant nullum eorum concilii oe- cumcnici rationem habuisse. Ad haec concilia imprimis referen­dum est illud, quod Carthagine circa annum 215. sub Agrip­pina ejusdem urbis episcopo coaluit, in quo ab Africae et Nu­midiae praesulibus 30 *) unanimi consensu decretum fuit: „omnes ab haereticis baptizatos nullatenus in Ecclesiam admittendos esse, nisi deuuo in ecclesia baptismum accipiant.“ sed non in Africa solum fervebat haec controversia , verum paulo post ul­terius extensa in vicinam quoque Asiam penetravit. Ilie duo concilia eatenus celebrata sunt, unum Iconii, quod Firmilianus Cacsareensis in Cappadocia episcopus cum ceteris Cappadociae Ciliciae, Galatiae, vicinarumque regionum praesulibus intuitu Mont anis lar um anno circiter 256. convocavit; alterum vero Sennadae eodem anno congregatum. Utrumque autem sententiam Afrorum de nnllitate baptismi ad haereticis collati confirmavit 3l). Praeter haec et alia hinc inde per orientem concilia celebrata sententiam eandem probasse tradunt. Quo autem Synodus Carthu- gine usis sub Agrippina convocata majorem nancisceretur au­ctoritatem, tria alia concilia itidem Carthagine sub praesidio S. Cypriani utpote annis 252. item 255. et 256. celebrata sunt, in quibus omnibus sententia prior confirmata fuit, et decla­ratum : nullum foris extra Ecclesiam baptizari posse, baptizatos igitur ab haereticis alio ,-^oque vero baptismo lustrandos esse 30) S. Cyprianus epist. 71. ad Quintum et epist. 73. ad Jubajanum et lincentius Lirinensis L. 1. commonitor. c. 9. 31) Dionysius Ale­xand. epist. ad Philemon Eusebius L. VII. II. E, c. 7, S. Augusti- ?ins L. III. contra Cresconium c. 3. Firmilianus epist. ad S, Cy­prianum, I

Next

/
Thumbnails
Contents