Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
509 Chr. 45. Jacobus Usseritis in annalium pag. autem anno 50. celebratum fuisse putant. §• 109. Concilia seculi ] Hanc Apostolorum consvetudiuem communi consensu negotia ecclesiastica definiendi deinceps quoque retentam fuisse, antiquitatis testimonia perhibent. Mirandum quidem est, quod Gno- sticorum doctrina cum primis rei Christianae initiis statim in cftnciliis damnata non fuerit, sed praeterquam, quod sectae hae plerumque occulte semet extenderent, et plurimae ecclesiae procul ab invicem remotae magnam communicationem inter se nondum haberent, accedebant etiam temporum et itinerum pericula , item metus, ne magistratus civiles ecclesiarum praesules concilia celebrantes conjurationis arguerent. Commemorando insignem auctoritatem virorum Apostolicorum , qui vel solo nutu ecclesias in germana Christi fide conservabant. Primum exemplum conciliorum, ad quae plures episcopi convenerant in causa Mont anis larum , datum fuisse historia narrat. Vetus scriptor apud Eusebium ,r) narrat: Montani novam doctrinam in pluribus Asiae conventibus, ejus causa celebratis, examinatam, velut profanam et impiam damnatam, ejusque sectatores communione saciorum exclusus fuisse. Porro ex auctore libelli sy- nodici constat 1S) Appollinarem episcopum Hierapolitanum cum aliis viginti sex anno 173. in Synodum coivisse, ibique Mon- lanam, Maximillam, nec non T/ieodotum coriarium condemnatos fuisse. Idem quoque refert ,!)) So/am episcopum Anchil- lanum in Thracia cum duodecim episcopis ibidem convenisse, et synodum aeque contra Montanum celebrasse. Eusebius denique mentionem facit 20) literarum a Miltiade et Serapione scriptarum ad Coricum et Ponticum, quae instar epistolae Syno- dalis plurimorum episcoporum subscriptionibus signatae erant. Majori tamen certitudine pollent concilia propter controversiam 17) Etiseb. H. E. L. V. c. 16. Scriptorem hunc nec Apollinarem, neo Apollonium, nec Miltiadem fuisse ostendit Valesius in notis ibidem p. 24S. 18) in Vöellii et Justellii biblioth. juris Canon, veteris Tom. II. p. 1166. c. V. 19) ibidem cap. VI. 20) Euseb. L. V, H. E. cap. 16.