Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

507 Apostoli jam celebraverint.<jJ|uot tamen praecise concilia Apostoli convocaverint, dissentientibus inter se scriptoribus definiri nequit. Plerisque videtur numerum conciliorum Apostolicorum ad tria re­ducendum esse, inter quae primum refertur illud, quo in locum J7idue proditoris Mathias a coetu discipulorum substitutus est, secundum in quo Apostoli convocato discipulorum conventu com­munibus votis septem diaconos elegerunt: tertium denique, ubi Apostoli et seniores in sancta urbe convenientes litem de legali- bus veteris Foederis exortam composuerunt ,3). Quamvis fatendum sit (ales etiam reperiri, qui hunc solum conventum inter veri no­minis concilia referant, uti Dupin in nouvelle bibliot. T. I. p. 634. item tales, qui aevo Apostolorum nullum plane veri nominis con­cilium celebratum fuisse asserant, uti J. H. Boehmer in emenda­tionibus et additamentis ad Joan. Hoheit eri instit. jur. can. 1. 1. tit. 4. p. 19. et J. G. Pertsch in Versuche einer Kirchenhistoric sec. 1. cap. 19. §. 4. p. 538. hos tamen ipsi Protestantes refutarunt. §. 10S. .// ^ /iT? Concilium Hierosolymitanum. f » Occasionem Concilio Hierosolymitano celebrando praebuit controversia Antiochiae de observandis ritibus Mosaicis exorta ,4). Morantibus enim Antiochiae S. Paulo et individuo ejus socio S. Hamuba quidam ex fratribus Judaea egressi magnum ibi tumul­tum excitarunt, nullum salvari posse docentes , absque circumci­sione et legis Mosaicac observantia. Tumultus hos , quorum ma­ximus incentor Cerinthus fuisse dicitur 13 * I5), omni, qua valebant opere , tollere conabantur, Paulus, et Barnabas, cordate annun- ciantes: Jesnm Christum ideo carnem humanam assumsisse, ut fideles suos a dura veteris foederis servitute liberaret, atque be­neficia illius vilipendi ab iis, qui assererent circumcisionem, ce- teraque Mosis legalia praecepta ad salutem necessario requiri. Cum vero Paulus* et Barnabas hac in parte magnos adversarios nan­ciscerentur , neque turbas soli componere possent, ut Ecclesiae 13) Jo. Ci/fjatsutius not. eccies, bist, concil. p. IG. 11) Actoi[. XV. 1.2. seq. 15) S .Epiphanias liaeres. 28. T. 1. opm. Philnstrius dc hae­resib. cap. 36.

Next

/
Thumbnails
Contents