Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
506 lia convocandi, eorum qualitas determinat. Generalia concilia ordinarie Pontifex Romanus convocat, cum jus hoc unum sit ex illis essentialibus Primatus juribus, quae ad unitatem Ecclesiae conservandam spectant. Jus tamen hoc summi Pontificis non ita absolute sumendum esse statuunt viri doctissimi °) quasi in casibus quibusdam extraordinariis ut: si plures de Pontificatu contenderent, aut si Pontifex in captivitate gemeret, aut concilium praecedens, consequentis concilii tempus definiret etc. per reliquos Ecclesiae Praelatos convocari minime posset. Nihil autem obstat ordinario Pontificis juri concilia generalia convocandi, quod prima generalia Ecclesiae concilia per imperatores Christianos collecta fuerint, cum omnes rerum periti probe sciant, etiam illa cum consensu , et missis adeo legatis Romanorum Pontificum celebrata fuisse. Quot autem numero episcopi, ut concilium generale sit requirantur, speciatim definiri nequit , sufficit tot ex provinciis orbis catholici convenisse episcopos , quot apti sunt ad totum collegium episcoporum repraesentandum, vota enim absentium adcrescunt praesentibus. Jus in conciliis oecumenicis praesidendi Pontifici Romano , velut capiti Ecclesiae, aut ejusdem legatis competit, prout id tam natura concilii, unam Ecclesiam repraesentantis, ac exemplum Apostolorum Hierosolymis congregatorum 9 I0 * 12) , quam et continua ecclesiae praxis sufficienter probat n). Definitiones fidei in conciliis factae dogmata, leges vero disciplinam respicientes canones olim nuncupabantur. At concilium Tridentinum priores dicere maluit canones , posteriores vero decreta, esto non omnes hujus concilii canones certo ad dogmata fidei referri possint Ia). Usus Conciliorum in Ecclesia antiquissimus, et a primis Religionis Christianae initiis repetendus est, ita quidem, ut et ipsi 9) Thomassin diss. III. ad concil, Nicaen. Fovjat praenot. jnr. Can. L, II. c. 1. §. 6. Lenaz dissert, de potest, ecclcs. et civili etc. c. VI. Charles Louis Richard. Analyse des Conciles generanx et particuliers etc. Paris 1772. T. I. p.48. Dr. Friede. Walter Lehrbuch des Kirchenr. mit Berücksichtigung der neuesten Verhältnisse. Bonn. 1822. §. 23. p. äO. 10J Actor. XV. 7. et seq. 11) Agathonis epist. Act. IV. Synod. VI. apud llarduinum Tom. III. coll. 1123 Act. Concil. Fphesini apud Harduin. Tom. I. col. 131. Socrates H. E. L. 1. c 8. 12) exempli gr. canon. 6. de sacram. Matrim. sess. 24.