Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

505 Catholico convocatorum ad decidenda ecclesiae universae negotia celebratus 3). Ad concilii generalis celebrationem praesertim re­quiritur: 1) Ut legitime convocetur. 2) Ut tot episcopi conveniant, quot necessarii sunt ad Ecclesiam Catholicam vere repraesentandam 3) ut rerum omnium pertractatio libera, talisque decisio obtineat, quae judicium ecclesiae omnino dici possit. Quodsi vero unum aut alterum ex his requisitis desit, tunc demum certi erimus, utrum pro legitimo agnoscendum sit, quum ab universa Ecclesia Catho­lica fuerit receptum 4). Dum pcrro concilium intra limites cujusdam dioecesis, provinciae, aut universae nationis circumscribitur par­ticulare audit, et vel dioecesanum, vel provinciale, vel na­tionale nuncupatur. Concilia oecumenica in definiendis fidei mo­rumque dogmatibus infallibilia esse, eorumque decisiones ab omni­bus fidelibus cum fidei obsequio recipiendas esse Dogmatici et Canonistae evincunt 5 *). Cum enim Conciliis repraesentetur univer­sa Ecclesia Catholica, quae de instituto Christi infallibilis est c) cumque Ecclesia eadem sit, sive dispersa, sive in concilio con­gregata spectetur; etiam concilia oecumenica in essentialibus re­ligionis capitibus infallibilem habere auctoritatem, suapte sequitur. Ad concilia generalia ordinarie vocantur episcopi omnes, quibus cum positi sint a Spiritu S. regere Ecclesiam Dei 7) ex in­stitutione divina jus de Religionis et Ecclesiae negotiis deliberan­di competit. Jure tamen recentiori Cardinales etiam non episcopi, Praelati, Abbates, et Generales ordinum, qui nempe jurisdictione, quasi episcopali gaudent, ex speciali privilegio jus habent in con­ciliis generalibus votum decisivum ferendi. Irno et presbyteri do­ctrina , virtute et experientia magis conspicui eorsum vocantur, non quidem qua judices necessarii, sed qua testes fideles et con­silio valentes; denique et alii omnes, quorum aut multum interest, aut alio quocunque modo concilio prodesse possunt 8). Jus conci­3) Gratiani Decret. Dist. XV. c. 1. Melchior Canui Loc. theolog. p. 146. edit. Patav. Natalis Alexander H. E. secui. 3. diss. 24. 4) S. Atha­nasius epist. ad Episcopos Africae S. Augustin. L, 1. de baptism, c. 18. et L. VII. c. 35. 5) Uobinayer Theolog. Dogm. Tom. IV. §, 158. Fejér Instit. Theo!. Dogm. §. 89. et Nostrum Enchirid. Jur. . Ecetes. Tom. I. §. 79. cl 139. edit. 2dae 1839. 6) ibidem. 7) Actor XX. 28. 8) Eusebius II. E. L. IV. c. 37. item VII. c. 28. Cabassatius not. eccles. hist, concil. sec. I. p. 14. et scq.

Next

/
Thumbnails
Contents