Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

A-A c > 504 — tur, qui perpenderit, eos rigidissima disciplina sua erga lapsos, singularis pietatis famam consecutos fuisse, nec defuisse inter illos, qui propter fidem Christianam vitae discrimen subierint. An Socrates Historiae Ecclesiasticae scriptor Notationis adacri- bendassit, nonnulli disputant. Natalis Alexander H. E. secui, V. cap, 4. art. 18. p. 136. aliique statuunt, eum Novatianorum partibus addictum fuisse. tJenricus Valesius autem de vita et scriptis Socra­tis probare nititur illum non fuisse Novationum sed tantum Novatio­nis favisse. CAPUT VI. De Co n ciliis. §. 107. Conciliorum notio et origo. Voce Concilii generatim exprimitur omnis conventus plurium personarum ad communem deliberationem instituendam coactus. Concilia aut Synodi distinguuntur a comitiis , quod haec totius populi, illa vero tantum quorumdam populi membrorum notabilio­rum conventum significent Successu temporis vocabulo conci­lii denotabantur conventus personarum ecclesiasticarum eum in finem convocati, ut negotia ecclesiastica communibus suffragiis de­finiantur, Negotia vero haec ecclesiastica diversa esse possunt, jam enim talia, quae cum Ecclesiae pacem turbent, rescindenda et emendauda, jam dogmata fidei morumque declaranda, et diver­sae lites desuper componendae, jam disciplinae ecclesiasticae ordo et capita statuenda sunt Conventus omnes religionis causa ab hae­reticis coacti conciliabulorum aut conventiculorum nomine 2) insigniri solent, quo etiam referuntur episcoporum Catholicorum conventus ecclesiastici, ob qualemcunque defectum illegitimi. Di­viduntur passim concilia in generalia et particularia. Concilium generale , quod etiam plenarium, aut universale, Graecis vero oecumenicum audit, dicitur conventus Praelatorum ex toto orbe J) Etymologiam vocis: Concilium explicat Isidorus apud Gratianum Distinct. XV. Can. I, Variam vocis significationem illustrat Bing- hamus Orig. Ecc. Vol. III. p. 123. seq. 2) Talia sunt Synniense an, 357. Ariminense an. 359. Ephesinum latrocinale an. 449. celebrata.

Next

/
Thumbnails
Contents