Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

503 p e cc at a ad mortem ^ ut loquuntur scripturae, propter quae vos quidem clericos, nos vero etiam laicos a communione re­movemus, soli Deo potestatem condonandi illis relinquentes 247). Ex quo perspicitur Novatianos lianc disciplina* severitatem non quidem ad levia, sed tamen ad pleraque graviora peccata ex­tendisse. Sunt porro quidam scriptores , qui existimant eos in ri­gore suo eo processisse, ut statuerent, peccatores ab Ecclesiae communione segregatos nec quidem a Deo noxarum veniam impe­trare posse. Verum si spectetur testimonium Socratis de Nova- tiano scribentis: Quod omnihus ecclesiis ubique scripserit li- teras, nt eos, qui simulacris immolussent minime ad myste­ria admitterent, sed hortarentur ad poenitentiam remissio­nemque permitterent Deo 248) facile quisque agnoscet, Nova­tianos doctrinam suam minime eo extendisse, ut tenerent pecca­torum graviorum reos nullam a Deo salutem exspectare posse , sed illis tantum spem salutis per Ecclesiae claves consequendae dene­gasse 249)i Praeter hunc errorem adhuc docuisse traduntur: se­cundas nuptias illicitas, et bigamos communione ecclesiastica in perpetuum excludendos esse 25°) ; errarunt praeterea, quod cre­diderint, coetum suum omni peccato et culpa immunem, ideoque eos, qui ad eos accederent novo baptismo abluendos esse, ut adeo se caiharos, seu puros vocarent 25r) ; quod post baptismum col­locatum , sacramentum confirmationis suscipere negligerent 252) ; quod paschatis celebrationem luna XIV. aut Dominica proxime se­quente, ceu rem indifferentem considerandam esse in concilio An­gar i eo si a. 391. celebrato, decreverint 253) ; quod denique JVo- vati anum sectae suae auctorem martyrium subivisse sparserint , quod tamen mendacium a S. Puciano refutatum est 254). Sectam Novutianorum latissime propagatam fuisse nemini mirum videbi­247} Socrates H.E.L.VI1. c. 25. p. 315. 248) Socrates II. E. L. IV. c. 23. 219) Socratis de Asclepiade testimonium superius citatum ex II. E. L. VII. c. 25. 250) Epiphanias haeres 59. uum. 3- Theodaret. Lib. III. haeretic. fabular, c, 5. 251} Cyprianus epist. 73. Antbros, Ii. I. de poenitentia cap. 6, 252) S. Padanus epist. 2. ad Syrnpro- niannm. 253) Socrates II. E. L. V. eap. 20. Cf. Natalis Alexand. II. E, secui. III. c. 3. art. 4. §, 4. p 10. Tom. 4. 254) racianus epist. 2. ad Syvipronianum.

Next

/
Thumbnails
Contents