Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

502 responderet effectus, re infecta legati Carthaginem ad S. Cypria­num rediverunt, cumque Cypriano ex horum relatione innotuis­set , Cornelii electionem legitimam fuisse, ordinationem illius etiam nomine ecclesiarum suarum confirmavit 243). Verum nec hoc impedivit, quominus factiones Romae multiplicarentur. Novatia- nus enim , et illius adhaerentes nihil non tentatum relinquebant, ut Cornelium sibi tantopere invisum de illustri sede Romaua de­turbarent, novamque electionem adornarent. Quare Cornelius con­vocata anno 251. Romae synodo tam Afrorum sententiam, juxta quam lapsos reconciliandos svaderent, adprobavif, quam et Nova • tianum ejusque gregarios condemnavit. Haec tamen Cornelii fa­cta schismaticos adhuc audaciores reddidere, nam praeter id, quod turpissimas contra eum calumnias publicaverint, utpote illum fuis­se libellulicum, et apostatis communicasse, etiam tres obscuros Italiae episcopos , Romam evocatos, arcte custoditos, et crapula oppressos eo per vim disposuerunt. ut Novatiano manus impo­nerent, et eum Ecclesiae Romanae velut antistitem praeficerent 244). Hac ratione factus Antipapa JVovatianus quaquaversus literas ex­pedivit, se invitum electum fuisse subdole nuncians, ut mendacio detestandum schismatis crimen excusaret 245) , quod usque secu- lum quintum perduravit. Xovatianus, et ejus asseclae praecipuam defectionis suae a Cornelio causam allegabant, nimis lenem di­sciplinam poenitentiae, quam velut effrenem morum corruptelam exprobrabant statuentes : lapsos in perpetuum communione sacro­rum excludendos esse 246). Non scitur tamen utrum solis lapsis tantum spem omnem reconciliationis ab ecclesia impetrandae de­negaverint, an vero id ad quaevis graviora crimina extenderint? verosimile est, eos primum solos lapsos communione ecclesiastica penitus arcuisse, nulla reflexione ad sacrificatores , thurificatores, ac libellaticos facta, postea vpro aucto sensim controversiae fer­vore, eo progressos fuisse, ut plerosque majorum delictorum reos sacrorum communione in perpetuum privandos esse docerent. Hoc clare expressit Asclepiades episcopus Novatianorum. qui Atti­co disciplinam hanc improbanti sic respondit: Sunt et alia multa 243y*S,J Cyprianus epist. 42. ad Cornelium 244) Theodoretus L, III. haeretic. fabul. cap. 5. 245) F.usefjins H, E. L. VI. cap. 37. S. liierunym. Catalog, scriptor, eccles. 2i6) Socrates H. E L, IV. c 28.

Next

/
Thumbnails
Contents