Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
438 adversam esse, propriam sibi ex utraque religionis formam conflavit, verum implacabili odio JS\ugorum et Regum Persiae pro- pterea expositus, saevasque persecutiones passus, in fuga salutem quaesiit, demum mandato Vanar anis I. Regis Persiae interceptus, et velut patriae religionis proditor ad mortem condemnatus est circa anuum 275. Doctrina Manetis fabulam potius , quam philosophema redolet; nam duo aeterna et ingenita principia fingebat, sibi contraria locoque a se dissita; horum unum Deum bonum , et principem lucis, alterum vero Deum malum et principem tenebrarum (vXrjv') nominabat; illuni regno lucis, hunc autem regno tenebrarum praeficiens I3S). Porro fabulabatur , post immensum tempus bellum gravissimum inter regnum lucis, et tenebrarum exortum fuisse, nempe regnum lucis invasum fuisse per incolas regni tenebrarum: istis Deus lucis hominem primum (coelestem) ingenti exercitu stipatum opposuerit quidem, sed hunc infeliciter pugnasse, nam daemonem perduces suos non solum insignem elementorum, et animarum coelestium partem occupasse, et devorasse, atque crassis, pravisque regni suiele- mentis immiscuisse, imo parum abfuisse, quin ipsum adeo primum hominem in regnum tenebrarum abduxisset, nisi Deus alium exercitui suo imperatorem , Spiritum viventem adjunxisset. Ast nec hunc quamvis officio bene, et voluntati principis sui conformiter functus sit, coelestis lucis particulas a daemone devoratas et materiae vitiosae illigatas Patri reddere potuisse, nec impedire, quominus alia mala nascerentur. Porro territum daemonem, ne praedam suam reddere cogeretur Adamntn totius generis humani satorem formasse , ac in eo omnes animas illas Coelestes conclusisse, eique Evum uxorem adsociasse. Ex illius cum Eva contra legem Dei concubitu descendisse homines reliquos, provisos corpore, quod ex vitiosa materia constructum , et duabus animabus , quarum una sentiens , concupiscens et mala, altera vero rationalis et bona, seu coelestis lucis particula esset, hinc- que perpetuum illum concupiscentiae et rationis conflictum in homine repetendum esse ,39): Deum lucis, ut malo huic mede138) S. Epiphanias haeres. 66. nuru, 8. T. I. opm. Theodorei as L. 1. haeretic. fabular, c. 26. T. IV. 139) Theodorelus haeret, fabul. Lib. c. 20- Tom, IV.