Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
43í> ■«retur , opportnnamque praeberet occasionem animas coeleste e corporibus extrahendi, et ad regnum lucis reducendi, mundum per Spiritum viventem nvevga) condidisse T4°), duas- que ex se naturas sibi similes produxisse Christum et Spiritum Sanctum. Illum a Jesu primi hominis coelestis filio diversum umbra corporis vestitum , jussu patris de sole habitaculo suo in terram descendisse, et inter Judaeos adparuisse ,4l)ut verbis et pactis animas coelestes e corporibus liberaret, et ad felicitatem perduceret. Ast insidiis principis tenebrarum in crucem actum, aut agi potius visum fuisse, et tandem absoluto munere in solem habitaculum suum promisso Paracleto rediisse. Hunc autem Paracletumva. Manete Persa comparuisse, ut mundum de peccato et injustitia argueret l42):) Praeter errores hucdurn recensos Manes et ejus discipuli alios adhuc sequebantur, Ita 1) Veteri Testamento penitus repudiato novum tantum amplectendum esse dicebant, sed et hoc pro arbitrio suo adulterarunt, ac omnia principiis suis minus conve- .nientia rejecerunt, eorum loco Manetis evangélium Er teng (jo Q(öv tvayyéUov) compellatum substituentes l43J. 2) Baptismum rejecerunt, aut saltem nullam illi efficaciam adscripserunt, siquidem malum in homine substantiam quamdam esse dicerent, ad quam sufferendam Baptismus haud suificeret,4i). 3) in S. Coena verum corpus et sanguinem Christi adesse negarunt 145), et ex odio vini sub unica tantum specie communicaruut. 4) cum materia prava esset, corporum resurrectionem nullam fore dixerunt 14G). 5) animarum metempsychosim ab antiquis philosophis traditam renovarunt, at eam non nihil deturparunt, nam transmigrationem’animarum non tantum in belluina corpora volucrum, natantium, agrestium, serpentium, ferarum, cicurum; sed in frutices quoque, iu olera, poma, cucurbitas, pepones etc. adstru- > 140 140) S. Augustinus haeres. 4G. I ll) S, Augustinus ibid. Titus Bos- trcnsis Lib. IV. contra Manichaeos, 142) S, Augustinus ibid. S. Cyrillus Jerosolym. cateches. VI. c. 14 Acta disputat. Archelai c, X1H. p.24. 143) Augustinus de haeres, et in libris contra Manichaeos passim item L. 17. contra Faustum. 144) S. Augustinus de haeres c. 46. 115) Leo M. Serm. 44. de Qnadrages. 146) S. Augustin. L, IV. contra Faustum c. 2.