Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

437 *) Ducenarii officium idem ac Procuratoris erat. Augustus im­perator hoc judicum genus introduxit, et a ducentis sestertiis , quae titulo salarii annui percipiebat, nomen traxit. In Syria speciatim et Palmyra ubi acceptus erat Paulus , Ducenarios viguisse ex repertis Palmyrae inscriptionibus a Sellero editis (Antiquities of Palmyra p. 106. 167. Loud, 1096. 8) satis evictum habetur. Cum Paulus Samosatenus multos sibi addictos haberet, hiquepio ipso militarent, imperator Aurelianus neutri parti sedem episcopa­lem adjudicandam esse censebat, tanto magis, quod causa haec ex Romanorum legibus decidi nequ ret. Volens igitur eam ex jure Chri­stianorum dirimi, ad Romanum Pontificem, ceterosque Italiae epi­scopos litem direxit, exclusis orientis episcopis, qui in contrarias partes eatenus divisi erant. Ex quibus adparet, non benevolentiam Aureliani erga Christianos, quotum persecutor erat (§.41. p. 1.) neque odium in reginam Zeno.ia/n , sed forte justitiae administran­dae studium eum permovisse ad causam hanc competentiae suae de­ferendam. ' . V ( §. 84. Manes et ejus secta. Cum inter Gnosticismum et Zoroastris doctrinam affinitas quaepiam vigeret Persiae Christiani, qui pridem jam cum Gnosi innotuerant, multum proclives erant ad dogmata Christiana arc­tius adhuc cum principiis Persarum conjungenda. Sassamdijs jnde ab anno 237. omnes ingenii vires in id convertentibus, Cj ut Zoroastris religio , quae in rudem dualismum , et vanam ce- remoniarum hi congeriem deflexerat, ad pristinum splendorem re­duceretur, in Magorum conventurorum omnium principium unum supremum adoptatum, et absolutus dualismus ejusque amici re­pudiati sunt. Motus hi probabilius occasionem praebuerunt Ma- neti’, ut religionem Christianam cum doctrina Magusaeorum conjungeret.\Circa nomen, facta, et vitam Manetis tantopere dissentiunt tsruditi ut sibi vix conciliari possint *). Quare illa solum paucis exponemus, quae utrisque fere communia sunt. Nempe Manetem sive Munichaeutn ex Persia oriundum, homi­nem quidem cognitionibus praeditum , at elatum , superbum , et fraudulentum ipsi adeo dementiae proximum fuisse. Hic ad no­titiam librorum Christianorum deveniens , cum cerneret doctri­nam eorum in nonnullis Magorum philosophiae similem, in aliis

Next

/
Thumbnails
Contents