Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

367 §. 60. ' Doctrina de Deo et Trinitate. Ex duplici illo fonte S. Scriptura nimirum, et traditione, Pa­tres dog'mata sua fidenter deduxerunt. Et primo quidem explosa deorum fabulosa genealogia unum Deum universi hujus condito­rem et conservatorem palam et uberius professi sunt. Cum enim doctores Christiani non raro cum gentilibus Polytheismum sequen­tibus, et Christianos atheismi insimulantibus tractarent, vel Gno- sticos partim systemati emanationis partim dualismo addictos refu­tarent, cogebantur doctrinam de uno Deo contra eos clarius evol­vere , et vindicareAPraestitit hoc mira ingenii sagacitate Athena- goras his verbis : Nam poetae, et philosophi, ut res alias ita et hanc conjiciendo at tigere, ex quadam divini flatus cogna­tione a sua quique mente impulsi, ut lentarent, mim verum invenire possent------— Nos autem eorum quae perspicimus et credimus testes habemus prophetas, qui divino spiritu af­flati , de Deo ac rebus divinis proiiunciuritntJPl). Unitatem Dei docuit S.Cyprianus scribens: unum omnium dominum De­um esse 32). Idem symbola cuncta antiquitatis uti: Irenaei et Origenis 33) etc. nec non cantica , orationes, et hymni veteribus jam usitatissimi evjncunt. Cum porro hanc de uno Deo doctrinam divinorum eloquiorum auctoritate probarent, simul tamen tres in una natura Divinas personus expresse profitebantur. Ne multa hanc in rem testimonia allegemus, solum Ignatii M. et Athena­gorae verba citamus. Studete igitur, scribit ille34) ut confor­memini in dogmatibus Domini, et Apostolorum; ut amnia, quae facilis, prospere vobis succedant, carne et spiritu, flde et veri tui e, in Filio, Patre, et Spiritu Sancto. Hio vero et suam et omnium Christianorum fidem expromens 35) sic loquitur: Quis non miretur cum atheos vocari audiat eos, qui Deum Patrem , et Filium Deum , et Spiritum Sanctum as­serunt, ac eorum in unione potentiam (jr^v év zy ivwotii övvctpiv') 31) Atlienag. legat, pro Christ, c. 7. 32) de idolor. vanitate p. 14. Mi­nue. Felix Octav. c. 18. p. 98. 33) Origenis niQv aq/wv 1. II. c. 4. 34) epist. ad Magnes. c. 13. 35) Atlienag. legat, pro Christianise. 10

Next

/
Thumbnails
Contents