Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
disputationem , et adversario respondentem mino haec, none ilia proponere. Argumentari ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere, Iapidem tenere. (Euclio apud flautu/it). In sequenti autem aperta frons est, et, ut iia dicam, ingenuitas necessaria est. Aliud est quaerere, ai ud definire, ln altero pugnandum, in altero docendum est. — Quasi non et liaeo ais summa pugnantium sit, alibi minari, alibi percutere.“ Verbo fraudes pias ad finem bonum promovendum haud illicitas esse olim existimabant. Unde, ut hostes veritatis meliori cum effectu impugnarentur, ut major nonnullis opinionibus, institutis, et caeremoniis auctoritas conciliaretur, ut desideriis, et precibus plurium Christi cultorum, qui vitam Ejus, et Apostolorum, neo non aliorum Sanctorum sibi familiarem reddere optabant, satisfieret, plura opera sub illustrium virorum nomine vulgabantur. Originem talium piarum fraudum inter Christianos recenset Joh. Malth. Sc/iroeckh. Christi. Kirch eng es eh. 2 Th. S, 402. et seq. 9ter Th. S.343.ctseq. 2. verbess. Aufl. Cf. Dissei t. Jo. Laur. Moshemii: De causa suppositorum libror, inter Chiistianos sec. Imi et 2di. De turbata per recentioies tlcitonicos Ecclesia — ejusdem dissertationum ad Historiam Ecclesiasticam pertinentium volunr, I. edit. 3-tiao, Altonae et Luhecae. §. 13. Causae Corruptionum. Causas, ex quibus opera corrupta sunt, sequentes recensemus : 1) dolus, et fraus haereticorum, nam hi; ut errores suos argumentis fulcire valeant, opera etiam adversariorum judicio firmata corruperunt et erroribus suis adeommodarunt* Ita Anastasius Siuaita testatur 3I) Sever ianum haereticum praefectum augustalcm Alexandriae quatordecim librarios sibi adhaerentes aluisse finem in eum, ut Patrum scripta haereseos suae erroribus adeonunodando corrumperent 32j. 2) jterversilus ob- tre.r.tfitorums dum aliqui opera eorum , quos odio persequebantur, vitiaverunt, ut eos, ceu homines perversam doctrinam tenentes exosos redderent, aic Origines in epistola ud amicos Alexandriae conqueritur de haeretico quodam, qui eo temeritatis lapsus est, ut codicem ipsius addendo, mutilando, et alterando corruperit; ac sub nomine ipsius ostentans cum diffama* 31) in Hodego cap. 10. 32) Vid. Barlhol. German dc velcrib. haereticis Ecclesiasticorum codicum corruptoribus.