Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

1« sitae, item gemmae, picturae, sigilla, nummi, aedificia insi­gnia, mausolaea, supellectilia, vestes sacrae, dies festi, tradi­tiones in scriptum non redactae, consvetudines in facti memo­riam inductae , aut alia , per quae rerum factarum memoria ad posteros transmissa habetur l5 16J. Quod si similibus monumentis literae , aut inscriptae, aut incisae sint, fontes mixti dicuntur. III. Ad fontes privatos spectant monumenta privata, quae a privatis duntaxat motu proprio conficiuntur. Hi quoque fontes alii sunt scripti ut: testamenta, codicilli, pia legata, fundati­ones, contractus, epistolae illustrium hominum, elucubrationes dogmaticae, polemicae, et quaecunque scripta historiae profanae, aut ecclesiasticae. AXiinon s eripi i ut: aedificia, sigilla familia­rum particularium etc. §• 8l t». Fontes plures interierunt. Plures Historiae Ecclesiasticae fontes successu temporis intercidere ita, ut nonnulli ex integro desiderentur, nonnulli vero in fragmentis solum tamquam lacerae de naufragiis tabulae supersint 1G). Ceterum quaepiam scripta, quae pro deperditis habentur, in Bibliothecarum receptaculis fortassis etiam modo delitescunt, primum cum tempore typis vulganda, prout factum est cum duabus S. Augustini epistolis, una ad optatum Mile- v i tanúm de nui utri et origine animae, altera ad Petrum et Abraham de poenis parvulorum, qui sine baptismo decedunt, quae in Bibliotheca Benedictiuorum Gottvicensium Austrine in­ventae , et anno 1732. juris publici factae sunt. Vid. Gallandi Bibliofil, veter. Patr. antiquorumque scriptor, ccclesiast. Tom. 7. iu Prolegom. cap. 15. et Coutinuatio Fleury T. 74. pag. 390. et scq. lőj Vid. Jani Gruteri Corpus inscriptionum ex recensione et cum adno- tationibus Joan. Georg. Graevii Tom, 4. fol. et I^udov. Ant. Mura- torit : Novus thesaurus vet. inscriptionum Tom. 4. fol. Mediolan, 16) Vid. Eusebius in Histor. Ecclcs. S. Hieronymus in libr, de viris illustribus, Pit uti us in iiíblioth. etc. ubi plura opera commemoran­tor , quae non extant.

Next

/
Thumbnails
Contents