Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a
17 §. ». Cauaae ox quibus interioruut. Causae, ex quibus fontes nonnulli interciderunt, pluresrecensentur, ut: 1) paucitas exemplarium ; nondum enini detecta typographia opera describi oportebat, cum vero labor liic nimium molestus esset, pluresque otio, et occasione ad describendum carerent, e nonnullis praesertim operibus pauca exemplaria descripta sunt, quae dein facile interire poterant. 2) ignorantia; nam saeculis illis tenebrarum homines imperiti plura M. SS. antiquitate laesa, vel attrita, aut peregrinis characteribus et linguis concepta, velut res exigui momenti contempserunt, aut abieceruut, vel plane aboleverunt, aut iu conpingen- dos libros, prout nonnullae Bibliothecae hodiedum ostendunt, insumpserunt. 3) negligeutiu; dum ii, qui in possessorio codicum erant, eosdem male conservarunt, humoribus corrumpi siverunt, tineis, et muribus iu escam reliquerunt, vel excerptorum ex iisdem operibus factorum usum habentes, operum ipsorum curam nullam habuerunt, fciic fecerunt tJraeci, qui excerptis, per Constantinum Porphyrogennelum ex veterum libris fieri jussis contenti, ipsa originalia opera neglexerunt, multaque interire permiserunt l7). 4} malitia nam haeretici plura opera suis erroribus opposita in nihilum converterunt, ne vel inde de errore suo convinci valeant. 5) Juror tyrannorum in Christianos cruentis persecutionibus saevientium, nam praeter id, quod persecutiones viros literatos in describendis Codicibus multum impediverint, Christiani in fugam acti sine dubio plures secum codices, ut illos ex interitu liberent, abstulerunt, et ad latibula reposuerunt, ubi non pauci periverunt. Diocletianus autem teste Eusebio 1S) publicum edictum vulgavit, quo sacros codices fiammis absummi jussit, et eos in medio foro concremari ipse Eusebius vidit 6) detestatio perversorum librorum, et metus mali ex lectione eorum oriluri-, quod ex ipsa S. Scriptura elucescit, nam ibidem dicitur: multi autem ex iis, * I 17) Vide Proeraiuns in excerpta de Legationibus Byzantinae Historia« Tom. 1. 18) Historia Ecclcst, |ibr. 8. Cap. 2. 19) ibidem. I Hist. Eccl. 2