Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

^lios propriarum virium, et facullatum conscientia, aut honor opinionis publicae permovere solet, ut opera sua, longa versata manu versata diurna juris publici facerent; me sola et unica praesentis necessitatis ratio impulit, ut hasce Institutiones luce publica donarem, idque tanto zelosius, quod inde a longo quadraginta, et quod supra est, annorum intervallo nullum in cha- rissima Hungária nostra Historiae Ecclesiasticae opus completum lucem publicam aspexerit. Nam praeclara hujusce objecti opera, quae hucdum seculo nostro typis vulgari coepta sunt, nihil aliud, quam desiderium com­plementi sui in praecordiis nostris excitant. Quo igitur pro virium mearum tenuitate sacratiorum Jiterarum Tyronibus consulere, eorumque studia histo­rica, qua licet ratione, promovere valeam, hasce Insti­tutiones Historiae Ecclesiasticae juris publici facere constitui. Onod enim 31. T. Cicero de Historia generá­liul effatos est, quippe Historiam esse lucem veritatis, et magistram vitae *), id speciatim, et vel maxime de * ) Cicero de Orat. II. 9.

Next

/
Thumbnails
Contents