Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.1. (Pestini, 1840) - 21.951a

Historia Ecclesiastica praedicandum esse quisque per­spicit; nam illa adumbrando statum literarium, evolven­do, quantum licet, Philosophiae systemata, horumque principia comparando, et Religionis purae a Christo re­velatae doctrinam recensendo, facem ad veritatis etiam obtectae recessus penetrandos accendit, facta proborum, et virtutis athletarum, qui vitam, et sanguinem veritati offerre non dubitarunt, et quibus contumeliam pro Chri­sto pati gloria fuit, depingendo, veritatis lucem copio­sissimam omnibus spargit. Quisque porro confitebitur vix existere errorem, aut vitium, vix enasci praejudi­cium, cujus Historia Ecclesiastica foedain imaginem non defingeret, ac tristes sequelas; et quaeso, ubi existit illa virtus, quae est illa mentis, et animi per­fectio, cujus amorem non instillaret, ac venerationem? — haereses denique, apostasias, et schismata nuncu­pando, controversias theologicas enucleando, errores et vitia, morum corruptelam, et passiones hominum de­scribendo, ac remedia efficacia contra haec cuncta prae­bendo magistram vitae felicissimam ouiniuo agit. Et profecto nullus rei peritus iuficiabitur Histo­riae Ecclesiasticae lectioni summam operam impenden­dam esse ab omnibus Theologis. Quis enim ignorat? eandem egregie subservire Studio Biblico, dum Sacro­rum librorum authentiam, et Integritatem semper agnitam fuisse ostendit, duin eorum Canonem recenset, origi­nem, et vicissitudines enarrat, ac regulas Hermeneu-

Next

/
Thumbnails
Contents