Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

97 dies 7ma Jail. 13 — 6 = 7ma Id. Jan. Demum ut diem Calendarum rescias, dato die vide, an post Idus contingat, tum mensis diebus uni­tate auctis propositum dierum numerum, uno deducto, de summa subtrahe, residuum osten­det, quotus ante Calendas sit quaesitus dies, e. g. si scire libet, quota Calendarum sit dies 25ta Jan. quae utique post Idus Jan. contingit, 32 — 24 = 8va Cal. Febr. a) a) Quod ad nomina mensium Romanorum adtinet, juxta Fulvium et Junium auctores antiquissimos a Varrone l. c. Censorino l. c. c. 22. Macrobio i. c. c. 12. laudatos cf. Plutarch, in JVu/na, nomina 10 mensibus antiquis Romulus dedit, et quidem duos primos a parentibus suis nominavit, Martium a Marte , quem patrem suum esse credebat, Aprilem ab Aphrodite , i. e. Venere , a qua majores ejus oriundi dicebantur, proximos duos a populo , Ma­jum a majoribus natu, Junium a junioribus, Ro­mulus enim populum in majores et juniores divi­sit, ut altera pars consilio, altera armis rempubli- cain tueretur, ceteros a numero, quo se in anno excipiebant, Quintilem usque ad Decembrem. Varro autem cf. Plutarch. L c. Censorinus L. c. nomina mensium Romanos a Latinis accepisse arbitratur et auctores eorum antiquiores, quam urbem, fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quod Romuli fuerit pater , sed quod gens latina bellicosa esset , Apri­lem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo^ quod tunc, natura veluti aperta, fere cuncta gignan­tur, Majum vero non a majoribus, sed a Maja, Junium quoque non a junioribus, sed a Junone po­tius, Quintilem, quod apud Latinos 5to loco fue­rit, item Sextilem, ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Macrobius demum L c. ait , esse, qui nomen mensis Maji ad Romanos a Tuscu­lanis transivisse memorant, apud quos Jupiter vo­cabatur Deus Majus, a magnitudine et majestate , Cincium autem putasse mensem Majum a Maja Vul­cani uxore, aut juxta alios Mercurii matre nomi­natum et Junium apud Latinos antea Junonium vo­catum , sed postea detritis quibusdam litteris ex /• 7

Next

/
Thumbnails
Contents