Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
98 Junonio Junium dictum esse, tandem juxta nonnullos Junium a Junio Bruto libertatis Romanae assertore appellatum esse, quod hoc mense, nempe Calendis Juniis, pulso Tarquinio, sacrum Carnae Deae in Coelio monte voti reus fecerit. Januarius et Februarius postea a Nuina Pompilio additi sunt et Januarium Nuina a Jano appellavit, cum hic mensis instar Jani duplicem faciem habere censeretur , quarum una praeterlapsum, altera autem novum annum respiceret, Februarium autem a Februo lustrationum Deo nominavit, hoc enim mense civitatem februari, seu lustrari, i. e. purgari constituit 5 nam februare et lustrare significat purgare et expiare. Scilicet, cum ex ordinatione Numae Februarius esset ultimus anni mensis, ideo tunc totius anni peccata purgabantur , seu expiabantur. Varro in Fragm. de vita populi Romani, Plutarch. I. c. Censorin. /. c. Sextus Pompejus Festus l. c. Macrob. I. c. c. J.3, Nieupoort Rituum Rom, Sect. 4. c. 3. 8. Ex his 12 mensibus nomina duorum postea mutata sunt 5 nam Quintilis nominatus est Julius in honorem Julii Caesaris Dictatoris, legem ferente INI. Antonio M. filio Consule, eoquod hoc mense Julius Caesar natus esset. Sextilis • nominatus est Augustus ex constitutione ipsius Augusti occasione correctionis anni, qui ideo hunc mensem potius, quam Septembrem, quo natus erat, suo de nomine appellavit, quia hoc mense primum Cpnsulatum iniit, tres triumphos duxit, Aegyptum subjugavit et civilibus bellis finem imposuit. Alii quoquePrin- cipes nomina quorumdam mensium mutarunt, suis eos nuncupando nominibus. Sic Nero insana perennaturae famae cupidine flagrans cum multis aliis rebus et locis veterem appellationem detraxit 110- vamque ex suo nomine induxit, tum mensem quoque Aprilem Neroneum appellavit. Sed post interitum ejus nomen vetus Aprili rediit. Domitianus etiam mensi Sejitembri Germanici, Octobri autem Domitiani nomen imposuit, hinc Martialis Epigr. I. 9. Epigr. 2. ait: „Dum Janus hyemes , Domitianus autumnos, Augustus annis commodabit aestates ,a sed post caedem ejus, ubi infaustum vocabulum Domitianus ex omni aere et saxo placuit eradi, mensibus quoque illis tyrannica appel-