Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
/ habent sequentes menses: Martius, Majus, Julius, October, in reliquis autem mensibus quatuor sunt Nonae, b) a) Romani in diebus mensium retrograde numerandis morem Graecorum secuti sunt. Macrobius. I. c. c. 16. Haec numerandi ratio lunae accommodata est. Scilicet Calendae novilunio , Nonae primo quadranti, Idus plenilunio responderunt. Igitur in numerando exprimebatur, quot adhuc dies ad has tres epochas restent. b) Hoc sequentibus versibus exprimitur : Sex Nonas Majus, October, Julius et Mars, Quatuor at reliqui, dabit Idus quilibet octo. Dies Non. Id. et Calend. ad Calendarium nostrum sequenti ratione reducuntur : si aliqua dies determinanda sit ante Nonas, ad summam dierum post Calendas usque. Nonas inclusive , si ante Idus, ad summam dierum post Calendas usque Idus inclusive, si demum ante Calendas, ad summam dierum totius mensis addantur duo et Romanus datae diei numerus inde subtrahatur, residuum ostendet diem juxta Calendarium nostrum e. g. 3tia Non. Jan. est 3tia Jan. qnia in Jan. post Calendas usque Nonas inclusive quatuor dies sunt, igitur 1 -f* 2 = 6 — 3 = 3. Yicissim dies Calendarii nostri ad Calendarium Romanum sic reducuntur: ad Nonas determinandas propositus dies, qui Calendis debet esse posterior, unitate dempta de 5, vel 7 detrahendus est, residuum Sonas offeret. E. g. si scire velis, quota sit dies 3tia Decembris, 5—2 == 3tia Non. Decembris. Ut Idus reperias , propositum dierum numerum, qui quidem 5 debet esse major, unitate subducta, tolle de 13, aut 15, residuum dabit quotum Iduum e. g. si quaeratur, quola sit 90