Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
Ideo autem Pontifex minor numerum dierum usque ad Nonas proclamavit, quia die Nonarum populus, qui ruri degebat, in urbem venire debuit, a rege sacrorum ordinem festorum auditurus, quidve eo mense faciendum esset, percepturus. Nonas jam quatuor, jam sex, verisimilius sic vocabantur, quod a die Nonarum usque ad Idus novem dies intercederent, ita ut dies Nonarum inde ab Idibus retro nonus dies esset. Denique Idus, in omni mense octo, probabilius sic dicebantur aut «to ra eideg i. e. a specie plenae lunae , quae eo die juxta menses lunares Romanorum videbatur, aut a verbo hetrusco iduare, seu dividere, eoquod Idus mensem fere in duas aequales partes dividerent. Yarro De Litigva Lat. I. 5. Macrobius Satum. L 1. c. 15. a) a) Joannes Lalamantius de anno Humano in Graevii Hies. Rom. Ant. Kol. 8. ait: ,,in his formulis dicendi \lmo Kalendas, 16to Kalendas et similibus compendiose loquimur et .defectuose, deficit enim praepositio ante , a qua accusativus Kalendas dependet et regitur, ut integra sit oratio, 17 rno, aut 16to die ante Kalendas.“ Jam si Nonae sunt quatuor, hae cadunt in 5tam diem mensis et Idus in 13tiam, sivero Nonae sunt sex, hae cadunt in 7inam diem mensis, Idus autem in 15tam. Dies semper retrograde numerantur, sic, si Nonae cadunt in 5tam diem mensis, 4ta dicitur pridie Non. 3tia 3tia Non. 2da 4ta Non. Idns autem tunc cadunt in 13tiam et 12a dicitur pridie Id. lima 3tia Id. et sic porro, reliqui vero dies a Calendis aeque retrograde numerantur e. g. Ima April, vocatur Calendae April., 31ma Martii pridie Calend. Apr., 30ma Martii 3tia Ca- lend. Apr. ei sic ultro, a) Sex Nonas autem