Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
91 porro. Plutarchus in Solone. Ultima mensis dies varia nomina habuit, nimirum Jijuijroutg , prout eam Athenienses ex adulatione erga Demetrium Poliorcetem appellarunt. Plutarch, in Demetrio. Ivi] y.cu vea antiqua et nova , juxta institutum Solonis, quia tunc intravit novilu- nium, ita ut ultima dies partim ad antiquum, partim ad novum mensem pertineret. Plutarch, in Solone , demum zQiay.ag, 30ma , tam in mensibus plenis, seu 30 dierum, quam etiam in mensibus cavis, seu 29 dierum, quia juxta opinionem aliquorum in his dies 29na in numerando praeteribatur et 30ma appellabatur, juxta alios autem 2da mensis instantis dies in numerando 3tia vocabatur. Y. Theodorus Gaza De mensibus Atticis, Joan. Lalamantius De anno Attico, ambo haec opera inveniuntur in Gronovii Tkes. Graec. Ant. Vol. 9. Potter l. c. a) Cum igitur Graeci Imam mensis diem neomeniam, non autem Calendas, more Latinorum, appellarent, adeoque Calendas non haberent, inde proverbium enatum est: ad Calendas graecas , i. e. nunquam. Sveton. in Octavio n. 87. Romani menses in tres partes diviserunt, nempe in Calendas, Nonas et Idus. Primae diei mensis cujusque nomen Calendarum datum est a graeco xaXecj voco, quia prima die mensis apud Romanos Pontifex minor calata, seu vocata in Capitolium plebe juxta curiam , Calabram, quot numero dies a Calendis ad Nonas superessent, pronunciavit et verbum y.ciht) quinquies, ant septies protulit, prout - 5tus, aut 7mus a Calendis dies erant Nonae. Hinc primam diem mensis, eoquod tunc Nonae calarentur, Calendas et curiam, penes quam haec calatio fiebat, Calabram appellare placuit.