Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
10 nude referat, causarum autem investigatione, nisi liae a Scriptoribus coaevis, aut supparibus diserte proditae sint, supersedeat. Dicunt scilicet, causarum explorationem , praesertim elapsis pluribus annis, imo et seculis , lubricam prorsus et ancipitem esse, et ideo curiosos talium causarum scrutatores saepe loco verarum causarum proprias duntaxat conjecturas et suspiciones obtrudere. At aliis haec sententia non probatur, quibus et nos adhaeremus, ex sequentibus rationibus : 1) Historia, nisi causae eventuum in ea diligenter exponantur, sciendi cupidinem haud exsatiat, et quo magis aliquis eventus nostram attentionem provocat, eo ingratior erit causae ignorantia. 2) Sine cognitione causarum rectum de factis judicium ferri nequit; plura certe facta, si ex causis suis expenderentur, aut non, aut minus laudarentur, vel reprehenderentur. 3) Multa, nisi causae eorum proferantur, propter diversitatem opinionum, morum et consvetudinum pro diversitate temporum, locorum et nationum in Historia facile incredibilia videbuntur; sic saepe increduli ex ignorantia causarum, cum res ex sua aetate et natione dijudicarent, veritatem Historiae Bibii- cae, Veteris potissimum Foederis, convellere, imo risui exponere conati sunt. 4) Si causas factorum perspectas habeamus, cor humanum penitius noscimus, cum hac ratione diversae illae viae, quibus homines ad lines suos pervenire et desideriis suis satisfacere conantur, nobis innotescunt; inde videmus, quomodo saepe homines ad politicos lines consequendos religione abusi fuerint.