Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
11 5) Causis eventuum cognitis prudentes cautique recidimur; cum sic discimus , cur aliquae res feliciter, aliae vero infeliciter cesserint, quomodo saepe causae magnorum eventuum parvae et inprovisae res fuerint, et non raro exiguae causae magnas tragoedias excitarint, instar parvae et contemptae scintillae in horrenda incendia erumpentis. G) Causae eventuum cognitae docent, sae- penumero ex causis, quae sat tristes erant, praestantissimos effectus secutos fuisse, adeo- que providentiam divinam, quae etiam ex malis bona eruere novit, quamplurimum commendant, et animum in quibusvis adversis hac contemplatione erigunt. 7) Exemplum habemus in magnis Historicis , qui causas eventuum sedulo adnotarunt, quales sunt: Polybius, Tacitus et alii, probe gnari, Historiam nonnisi hac ratione vere magistram vitae futuram. Cavendum autem: 1) Ne causae eventuum arbitrario proferantur , maxime quoad consilia Dei, ne humani obtutus temere Deo adseribantur. 2) Ne externae causae cum internis confundantur; saepe enim causa, quae externe praetenditur, laude digna est, quin propterea interna, ex qua actio ponitur, in consortionem hujus laudis veniat. 3) Ne eventus, qui plures causas habet, uni causae adtribuatur ; grandia consilia a multis plerumque causis, ceu magnae naves a pluribus remis, impelluntur; certe non paucae difficultates, quae contra causam hujus vel illius eventus ponuntur, ulfro evanescerent, si plures causae dislingverenlur.