Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

runt. Joan. 11,0. Ex liis praecipuae fuerunt 3tia, 6ta, 9na, utpote precibus consecratae. Act. 2, 15. 3, 1. 10, 9. per quas (lies natu­ralis in quatuor partes, quarum singula ex tribus horis constabat, dividebatur. 12 diei naturalis horae apud has gentes jam longiores, jam breviores fuerunt, prout nempe ipse dies naturalis crescit, aut decrescit ratione quatuor diversarum anni tempesta­tum, veris, aestatis, autumni ethyemis. llinc apud Martialem Epigram. I. 12. Epigram. 1. hora aestiva pro longissima, apud Plautum autem Pseud. Act. 5. Seen. 2. hora hiberna pro brevissima sumitur. Yirgilius autem Georg, t. 1. v. 208. ait: ,,Libra die somnique pares ubi fecerit horas.“ Scilicet diei et noctis horae tantum in aequinoctiis erant aequales, cf. Pli­nius Hist. Nat. t. 2. c. 97. a) Quare etiam memoratae tres praecipuae Judaeorum horae 3tia, Cta et 9na inaequales fuerunt et tantum in aequinoctiis nostrae 9nae, 12mae et 3tiae responderunt, b) a) Hinc intelligimus , quomodo S. Joannes Chrysosto- mus in Cap. 11. Genes. Homilia 30. dicat: „Ma­gnam autem vocamus hebdomadam, non quod lon­giores in ea sint horae , sunt enim aliae, quae multo majores horas habent.“ b) His Judaeorum horis cognitis facile conciliatur ap­parens antilogia inter Marcum c. 15« v. 25. dicen­tem , Christum crucifixum esse hora 3ia etJoannem c. 19. v. 11\, dicentem, Eum crucifixum esse hora quasi 6ta, nempe Christus crucifixus est in fine horae 3iae et initio 6tae, adeoque iu meridie. Romani noctem diviserunt in quatuor vigi­lias a militum excubiis sic dictas. Quaevis vi­gilia Ires horas per clepsydram designatas complectebatur, eoquod excubitores sin gulis

Next

/
Thumbnails
Contents