Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

80 tribus horis stationes suas mutaverint. Vege­tius De re militari l. 3. c. 8. lJanc noctis in qualuor vigilias distributionem etiam apud Graecos deprehendimus, qua in re illi sine dubio Romanos victores suos imitati sunt. Ju­lius Pollux Onomast. I. 1. c. 7. Suidas sub vocibus: IlQocpvXaxi], (bvlay.tj. At apud Hebraeos vigiliarum mentio longe ante Romanos occur­rit, et quidem vigiliae Imae Thren. 2, 19. 2dae Jud. 7, 19. 3tiae Exod. 14, 24; nec enim, saltem verisimilius, antiqui Hebraei plurcs, quam tres, vigilias habuerunt. Sed circa tempora Christi apud eos quoque nox in quatuor vigilias divisa erat. Matth. 14, 25. Marc. 6, 48. quem vigiliarum nocturnarum numerum, postquam ditionis Romanorum facti fuissent, adoptasse videntur. Vigiliae quoque diversis anni temporibus jam longiores , jam breviores fuerunt, prout supra de horis diei naturalis observatum est. a) a) Ab his vigiliis etiam nocturnae veterum Christianorum preces , quibus ante praecipuos festos dies vacabant, vigiliae appellabantur. Hae nocturnae preces propter abusus jam pridem exoleverunt, et tantum nocte Nativitatis Christi observantur. In memoriam tamen antiquae consvetudinis dies profesti liodieque vigi­liae vocari solent. V. Carolus Dufresne in Glossa~ rio 6ub vocibus : Vigilia, Vigiliae. Dies civilis apud varios populos varia ini­tia habuit, Quatuor autem puncta sunt, a qui­bus eum populi auspicabantur, nempe ortus solis, meridies, occasus et media nox. Abortu solis Babylonii, a meridie Umbri, ab occasu solis Athenienses, et Hebraei , a) a media nocte Aegyptii et veteres Romani, b) Varro in Fragm. I. 13. Plinius Hist. Nat. I. % c. 77. Plutarchus in Quaestionibus Romanis, A. Gei-

Next

/
Thumbnails
Contents