Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
81 motu sno ab occidente versus orientem ad idein punctum, unde digressa est, revertitur. Hoc perficitur 24 horis, intra quod tempus terra et circa suum axem revolvitur et in annua sua orbita circa solem integrum fere gradum conficit. Antiquissimis temporibus dies naturalis ex defectu horologiorum varia ratione dividi solebat. Maxime autem naturale fuit, hanc divisionem juxta ortum, meridiem et occasum facere, sic apud Romanos in legibus 12 Tabularum ortus et occasus solis nominantur, tardius dein etiam meridies accessit. Plinius Hist. Nat. /. 7. c. 60. Gnomonem et 12 diei partes, quae dein horae appellatae sunt, Graeci a Babyloniis acceperunt — TTerodot. in Euterpe c. 109. Usus solarium et una cum iis 12 diei horarum etiam apud Romanos invaluit. Verum, quando solaria Romam introducta fuerint, incertum est. Id satis constat, illud in foro primum fuisse, quod primo bello Punico M. Valerius Messala Consul ex Sicilia advectum exposuit. Cum autem illud ad clima Siciliae descriptum ad horas designandas Romae haud valeret, in ejus locum L. Philippus Censor aliud substituit. Sed etiam istud eo defectu laboravit, quod tempore nubilo nullum usum praestaret, hinc P. Cornelius Nasica Censor horas aqua distinxit. Postmodum Romani prout diem, ita etiam noctem in 12 horas diviserunt. Vitruv. de Archit. I. 9. c. 5. (8.) c. 6. (9.) Plinius l. c. Censorinus l. c. Demum Judaei, qui horas jam pridem noverunt, prout ex gnomone Regis Achaz 4. Reg. 20. et ex consvetu- dine eorum cuin Babyloniis, Graecis et Romanis dubio procul colligitur, saltem jam tempore Christi diem in 12 horas diviserunt, casque ab ortu solis usque ad occasum numera-