Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

9 minuta adjuncta, quae duntaxat memoriam fa­tigarent et taedium parerent, omittenda sunt. Eventus autem memorabiles merito censentur, qui fini Historiae inprimis respondent, quales in Historia Ecclesiastica eventus sunt, qui ad totam Ecclesiam, vel notabilem ejus partem adtiucnt, qui magnarum mutationum in Reli­gione, in cogitandi et agendi ratione, in insti­tutis, in moribus, in scientiis causae sunt, qui ad characterem aevi, populorum , sectarum, et virorum celebriorum noscendum inserviunt, qui exempla peculiaris dexteritatis, sapientiae et Mitulis nobis suppeditant, qui aliis eventi­bus memorabilibus lumen adfundunt, aut ad completam eorum narrationem pertinent, uti causae, effectus, adjuncta notabilia. 3) Tractatio pragmatica , a) haec est vc- lut anima Historiae, qua fit, ut Historia non tantum memoriam instruat, sed etiam pruden­tiam. et judicium in rebus gerendis augeat. Tractatio autem pragmatica postulat , ut even­tus non duntaxat nude referantur, sed etiam ut eventuum causae, effectus, tam boni, quam mali, et nexus, quo unus eventus alterum praeparavit, et produxit, sicque eventus saepe etiam longissimo temporis intervallo disjuncti inter se cohaerent, exponantur, ac denique, ut animadversiones, per quas ex factis dogma­ta, character aetatis, nationum et personarum singularium, progressus culturae, subsidia et impedimenta ejus deducuntur, narrationi in­terserantur. a) Appellatione Historiae pragmaticae, quantum quidem scimus , primum Polybius usus est. Hist. I. 1. c. ‘2. Ceterum sunt doctissimi viri, qui judi­cent, Historici munus esse, ut eventus tantum

Next

/
Thumbnails
Contents