Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

ÖÖ positam communitati, a qua profecti sunt, propriam fuisse, materia accidentalis, uti causae et argumenta; haec crisi subjacent, sic acta Concilii Viennensis haud dubie docent, quod Tcmplarii in hoc Concilio sublati sint, sed utrum hujus sublationis causa fuerint cri­mina Templariorum , aut divitiae , disputatur; porro acta alicujus Concilii certos nos reddunt, quae in eo Concilio decreta fuerint, sed utrum argumenta, quae Patres Concilii pro decretis suis adtulerunt, firma vel infirma sint, adhuc quaeri potest, in exemplo Concilium Nicaenum 2dum pro cultu imaginum decretum edidit, argumenta tamen etiam ex scriptis suppositis desumpsit, a) Denique effectus, qui station ex ipso documento publico certo colligi non potest, sed ulterius in illum inquiri debet, sic acta cujusdam Concilii certo ostendunt, quod haec, vel illa lex in eo Concilio lata fuerit, sed non illico sequitur, quod haec lex etiam observata fuerit, e. g. Concilium Constantiense Sess. 39. legem tulit de Conciliis Generalibus stato tem­pore celebrandis, quae tamen lex stabiliter observata non fuit. a) Uti e. g. ex Historia imaginis Berytensis S- Athanasio perperam adscripta. V. Concilii Nie. 2. Aetion. 4. in Collectione Joan. Domin. Mansi T. 13. Caroli Ludov. Richard Analysis Conciliorum T. 1. p. 721. et f. Guil. Cave Scriptorum Eccl. Hist. Eit t. H ol. 1. de scriptis S. Athanasii. 6) Qui in narratione ad fontes provocat, etiamsi opera auctorum ab ipso nominatorum, ex quibus sua hausit, amplius non exstent, modo alia indicia ipsum gravem virum pro­dant; illi autem, qui fontes haud indicat, post diligens tantum examen fides habenda est.

Next

/
Thumbnails
Contents