Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

67 7) Demum ad sinceritatem scriptoris diju­dicandam animum advertere oportet, quomodo in narratione sibi constet; mendacium enim saepe contradictio prodit, liinc qui pugnantia refert, fidem non meretur; res autem narrata pugnare potest vel secum ipsa, sic Eusebius Philostratum refutans ei exprobrat, quod Apol­lonium Thyanaeum describat, tamquam virum divinum , ex se omnium rerum gnarum, omnium lingvarum , imo etiam sermonis animalium, peritum, et tamen nominet magistros, quos in diversis disciplinis habuerit, narretque, eum varia itinera suscepisse, ut scientias sibi igno­tas addisceret et ia itineribus interpretum ope indiguisse. V. Euseb. /. contra Hieroclem — ejusdem Eusebii libris de Demonst. Evang. adnexo juxta edit. Colon, a. 1688. vel cum Hi storia, et quideth temporum praeceden­tium , sic quod in Actis Syl vestri Imi Pontifi­cis de Isachar summo Judaeorum Pontifice nar­ratur , scilicet ab eo delectos fuisse praestan- tissimos quosque Judaeorum , qui in publico conventu Romae celebrando contra Sylvestrum Imum Romanum Pontificem et alios Episcopos coram Constantino M. et Helena ejus matre de religione disputarent, pugnat cum Historia temporum praecedentium; nam certum est, quod a tempore excidii Hierosolymitani summi Pontifices apud Judaeos creati non fuerint. Y. Baron. Annál. Eccl. ad a. 315. dein cum Hi­storia temporum subsequentium , unde Con­stantini M. donatio, etiamsi alia omnia abes­sent, vel propterea fidem non meretur, quia pugnat cum Historia temporum subsequentium ; scilicet constat, quod post mortem Constantini M. provincias, quas ille Romanis Pontificibus donasse dicitur, ejus filii tranquille possede-

Next

/
Thumbnails
Contents