Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
esse illa fortasse possit, sed esse tainen credi vix: possit. Quae causa Chaldaeis, Aegyptiisque fuit, quamobrem non alios historiae auctores approbarent, nisi qui sacerdotio fungerentur, quod sanctos religiososque viros mentituros esse nullo modo existimarent.“ 2) Qui ab immoderatis animi adfectioni- bus liber est, et ideo veritatem partium studio, amori, odio, timori, adulationi, spei hand immolat; tales sunt scriptores, qui naevos etiam domesticorum, amicorum, imo suos quoque referunt; sic scriptores librorum historicorum Y. F. de gente hebraica non tantum laudabilia, sed etiam probrosa, scilicet idololatriam, aliaque scelera narrant, sic etiam scriptores sacri N. F. proprios quoque naevos, praejudicatas opiniones, tarditatem fidei, ambitionem et similia produnt, adeoque scriptores utriusque Foederis summa sinceritate sese commendant. Huc accedunt scriptores, qni etiam de hostibus et aemulis suis honorifice loquuntur, et ideo hostes Christianorum omnem fidem merentur, cum de Christianis laudanda commemorant, uti Plinius Junior Epistolarum l. 10. in Epist. 97. ad Trajanum, et Julianus Apostata in Epist. ad Arsacium. Nulla sane suspicio cadit in laudem, quae ex invit is inimicorum pectoribus erumpit veritate cogente. Interim non desunt, qui subtiliter noxii hostes et aemulos laudibus extollunt, ut maligna deinde inserentibus pronior sit fides. Contra iis scriptoribus, in quibus indicia immoderatarum animi adfectionum deprehenduntur , nonnisi summa cum cautione credendum est. Plura autem intervenire possunt, ut scriptores immoderatis animi adfectionibus abripiantur, uti religio a) patria b) secta c) controversiae