Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
Gl nis scripsit, qui archivis et majoribus bibliothecis uti potuit, qui iu scientia et arte ipse magister ejus Historiam texuit, qui de iis egit, quae scire ad partes officii sui pertinebat, aut ad quae accuratius et plenius cognoscenda eum status ipsius adjuvabat, a) a) Caelius Secundus Curio in Dedicatione ad Caro- turn 9uni Regem Galliae in sua versioné Guicciardini Historiarum sui temporis ait: „non sine causa apud vetustissimas gentes Ebraeorum, Caldaeorum, Aegyptiorum , Persarum, ac Romanorum , Regum, ac Sacerdotum erat mimus , annalium , liistoriaeve confectio — arbitrabantur enim tantam rem nonnisi ab iis, qui ea gessissent, aut qui propter potentiam et opes plura , quam reliqui, scire potuissent, et quorum maxime interessel, hanc vitae magistram intueri, posteritati prudenter ac fideliter tradi posse.u Ceterum scriptor non statim penitus rejiciendus est, si in aliquibus hallucinetur; nam quandoque bonus dormitat Homerus. Maximi certe Historici, uti Herodotus , Thucydides , Dionysius Halicarnassaeus, Tjlus Livius, Dio Cassius etc. plures fabulas et errores admittunt, quin propterea suum pretium amittant. V. Honorati a S. Maria Animadv. in regulas et usum Cntices T. 2. /. 1. Dissert, 2. artic. 4. §. 2. Sinceritas autem supponitur in scriptore : l) Qui a vitae probitate notus est, hinc in exemplo sinceritatem merito agnoscimus et veneramur in SS. Patribus, qui eximia vitae sanctitate effulserunt, contra hominibus perditis, impiis, et fidei hostibus sinceritatem recte abnegamus, a) a) Melchior Canus De Docis Theol. /. 11. c. 6. ait: ,,Nescio , quomodo fit , ut nusquam securus animus, nisi in viri boni testimonio conquiescat. Ac oHicio veritas adeo conjuncta est , ut in homine vitioso