Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

scernenda nonnisi usus sanorum sensuum re­quirebatur, uti e. g. cum Joannes Evangelii sui c. Ii. resuscitationem Lázári a Christo fa­ctam describit, quia ad discernendum, quod Lazarus, jam quatriduanus mortuus et foetens, ligatis manibus et pedibus in sepulcro jacens inde redivivus prodierit, duntaxat sani oculi necessarii erant. a) Erasinus in libro : 'Ratio, seu methodus compen­dio perveniendi ad veram Theologiam — de praejudiciis ait: „Fit enim , ut, qui palatum ac lin- gvam multo absinthio habent infectam, iis, quidquid deinde biberint, aut ederint, absinthium sapiat: et qui diutius in sole versati sunt, iis deinde, quidquid viderint, eo sese oderat colore, quem ipsi secum in oculis, glaucomate vitiatis, circumferunt.44 2) Qui factum per se scivit, aut facile il­lud cognoscere potuit, uti qui auctor, vel par­ticeps fuit rei gestae, qui factum ipse vidit, qui ei coaevus, vel suppar fuit , qui in loco , in quo illud accidit, vixit, vel sat vicinus fuit, contra scriptori a tempore et loco even­tus valde remoto scientia rei gestae recte ab­judicatur, nisi alios tempori et loco eventus satis vicinos alleget, vel nisi de eo, qui a loco eventus valde remotus fuit, constet, quod rem scire non tantum potuerit , sed etiam de­buerit, sic scimus, quod medio aevo res ma­joris momenti etiam ex provinciis exteris Ro­mam perscriptae sint, et quod'Romani Ponti­fices propter suum , praecipue cum Episcopis, litterarum commercium de omnibus rebus ma­joris momenti accurate informati fuerint. Hinc Epistolas Romanorum Pontificum etiam de re­bus exteris, tamquam fontes, usurpamus. 3) Qui sufficientia veritatis cognoscendae praesidia habuit, uti qui sub auspiciis regimi­CO

Next

/
Thumbnails
Contents