Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
5 fi minimum negotii facessiverunt. Quare etiam nonnulli ea omnia, quae Lactantius in posteriore editione addiderat, tamquam totidem interpolationes a peregrina manu provenientes, expunxerunt, e. g. inter alia complura nomen Arianoruin , quorum l. 4. c. 30. mentio occurrit. V. Gallandii /. c. T. 4. ProLeg. c. 9. b) Non tam multitudo, quam bonitas codicum , ad- tendenda est. Codices M$S. antiquiores, si cetera paria sunt, recentioribus praeferuntur, nisi fors aliquis codex recentior ex codice adhuc antiquiore desumptus sit} nam quo saepius progressu temporis aliquid describitur, eo plures errores irrepere solent. Notae, ex quibus aetas codicum MSS. dijudicanda est, apud eos, qui de re diplomatica tractant , legi poterunt. Quod autem ad codices typo impressos adtinet, bonitas eorum a bonitate codicum MSS., ex quibus excusi sunt, et ab editoribus dependet $ si enim editor non satis doctus, si negligens, si malae fidei fuit, si tantum lucro studuit, si bonum correctorem non habuit, de bonitate editionis actum est. 3) Quod cum versionibus antiquis convenit ; nempe si scriptum mox a suo ortu in alias etiam lingvas versum est, et hae versiones ad nostram quoque aetatem pervenerunt, ex iis videre possumus, quomodo versores scriptum in suis codicibus legerint, versiones igitur ipsorum illos codices repraesentant, ex quibus suas versiones adornarunt, si ergo nostrum exemplar cum bis versionibus, maxime in quibus verba totidem verbis reddita sunt, adcurate congruat, de illius integritate dubitandum non est. 4) Quod omni tempore in manibus hominum diversa sentientium et se mutuo impugnantium exstitit et tamen ambarum partium exemplaria etiam in iis locis, quae sibi mutuo objicere solebant, intacta et sibi consentanea sunt; hoc manifestum indicium est, quod in