Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

57 ilio scripto nulla imitatio facta sit, quia secus certe quaevis pars in primis id corrupisset, quod ipsi objiciebatur, et altera pars hanc frau­dem silentio non praeterivisset. 5) Quod per commentarios antiquos con­firmatur; nempe si scriptum paulo post suum ortum commentariis, in quibus verba auctoris adducuntur et explicantur, illustratum est, ex iis discere possumus, quomodo scriptores ho­rum commentariorum antiquorum in suis codi­cibus auctorem legerint, et si eorum lectiones a nostro exemplari haud discrepent, de ejus integritate nullum est dubium, a) a) Sic Melanclithon ex commentariis Graecis Aristote­lis observavit, Philosophiam Aristotelicam sui aevi a vera Aristotelis Philosophia quainplurimum discre­pare. V. 2ÖÍH). ©oftlieb Tennemann — @efd)icfyte fccr 9ter 33. p. 117. 6) Quod cum citatis antiquorum consentit; nempe si ex scripto auctores mox subsequen- tes in suis operibus frequentia citata fecerunt, et integra loca exscripserunt, ex iis videre possumus, quomodo omni tempore illi antiqui auctores in suis codicibus scriptum legerint, si igitur nostrum exemplar iis consentaneum sit, certi esse possumus , quod omni tempore talis lectio fuerit, et sic nostrum exemplar in­tegrum sit. Cautio tamen necessaria est, quia antiqui non semper quoad verba, sed saepe tantum quoad sensum loca scriptorum adduxe­runt, praecipuo ubi ea duntaxat ex memoria protulerunt. 7) Quod ejus indolis est, ut nec tempus, nec auctor corruptionis cogitari possit. 8) Demum scripti integritatem id quoque non parum commendat , si in eo omnia sibi et

Next

/
Thumbnails
Contents