Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

lotionem religiosam et civilem complectitur, quia tunc pro ejusmodi scripti autlientia talis nationis existentia, ejus constitutio ad hujus scripti normam composita, ipsa<pie nationis Historia vadem praebet; sic de librorum Mo­sis autlientia dubitare non sinit hebraicae na­tionis existentia, ejus constitutio religiosa et civilis totaque ejus Historia. 4) Quod ejusmodi est, ut nec tempus, quo suppositum fuisset, nec quisquam, qui suppositionis argui posset, ulla ratione cogi­tari queat. §. 21. Integritas. Scriptum- integrum est: 1) Quod cum originali authentico et inte­gro, adhuc superstite, consentit, ast in scri­pts valde antiquis originale frustra quis ex­peteret. 2) Quod cum codicibus antiquis MSS. et typo impressis congruit, a) praesertim si co­dices multi sunt, si variis temporibus et locis prodiverunt, si ex diversis exemplaribus de­sumpti sunt, codices enim , quamvis multi, sed fors ex uno eodemque exemplari desum­pti , tantum unius instar considerantur, b) a) Hic tamen summa cautione utendum est, ne codici­bus variantibus statim hos , aut illos codices corru­ptos esse suspicemur, nam tales varietates saepe ab ipsis auctoribus, qui prioribus editionibus suis in posterioribus aliqua addunt, aut demunt, profici­scuntur. Exemplum habemus in Lactantii Libris Di­vinarum Institutionum, quarum duae editiones originales distingvendae sunt, una, quae regnum Constantini M, praecessit, altera autem, quae eo rerum polito prodiit. Ex hac dupplici editione va­riae illae lectiones manarunt , quae ductis viris non

Next

/
Thumbnails
Contents