Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
54 morat, praesertim quando occasio commemorandi fuisset. At istud est tantum argumentum negativum , quod in concursu cum positivo eliditur , adeoque hic cautione opus est; fieri enim potest, ut opus quoddam diu lateat, ac propterea coaevorum et supparium notitiam fugiat, si igitur positiva et gravia proferantur argumenta, veterum silentium haud impediet, quominus tale opus, tamquam authenticum, suscipiamus, sic Marii Mercatoris, S. Augustino coaevi , qua scriptoris, nemo ex veteribus mentionem facit, cujus tamen opuscula demum Rolstenio innotuerunt, quorum partem primus Gabriel Gerberonius a. 1673. Bru- xellis, omnia autem Joannes Garnerius Jesuita eodem anno Parisiis edidit. Y. Andreae Gal- landii Biblioth. Vet. Patrum , antiquor um que Scriptorum Ecclesiasticorum T. 8. Proleg. c. 19. Joan. Clerici Art. Critic. P. 3. Sect. 2. c. 3. Dein hoc quoque suppositionem arguit, si aliquod scriptum in codicibus recentioribus alium auctorem exhibeat, ac in antiquis, proin codicibus antiquis adhaerendum est, nisi ostendatur , codices recentiores ex codice longe antiquiore descriptos esse, sic scriptum, cui titulus : Quis dices salvetur ? non Origeni, ut Michael Gheislerus edidit, sed Clementi Alexandrino attribuendum est. Euseb. H. E. I. 3. c. 23. et l. 6. c. 13. S. Ii i er on. I. de Viris II- lustr. c. 38. et in codicibus antiquis hoc scriptum 8um Stromatum Clementis Alexandrini librum constituit. Photius Biblioth. Cod. 111. cf. Guil. Cave Scriptor. Ecclesiasticorum Hist. Litt. Vol. 1. de Clemente Alexandrino. 3) Quod ad publica documenta pertinet; nam tale scriptum publica fide nititur, uti scriptum , quod alicujus integrae nationis consti-