Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

y a) Aliquando auctores etiam catalogum operum suorum texuerunt. Jam scriptum auctoris, de quo quaeri­tur , propterea non statim suppositis adnumerandum est, quod in catalogo illius non contineatur, quia auctor tale opus post editum catalogum elucubrare potuit. Hinc Hita et mors septem Dormientium sine sufficienti ratione S. Gregorio Turonensi ab ali­quibus abjudicatur, ideo, quod eam in catalogo ope­rum suorum, quem in fine libri lOini Historiae Francorum adposuit, haud commemoret. V. Nat. Alex. H E. Sec. §ti c. 4. art. L'2. nam hoc opu­sculum vix duarum paginarum in folio facile post editum catalogum conscribere potuit, etiamsi tan­tum exiguo postea tempore vixerit. 2) Quod inde a coaevis omnes subsequcn- les aetates pro authentico habuerunt; cum sci­licet Scriptores mox ab origine operis et dein­ceps per omnes aetates illud commemorarunt, et ex illo sub nomine auctoris etiamloca ad­duxerunt. Cavendum tamen, ne sententiam pauciorum cum universali et constanti antiqui­tatis judicio confundamus ; nam aliqui olim plura opera pro authenticis receperunt, quae ac­tas posterior supposita, aut dubia deprehendit, talia sunt Oracula Sibyllina, de quorum au- thentia non dubitarunt Justinus Apolog. 1. Cle­mens Alexandrinus Admotiitione ad Graecos, seu ad gentes p. 17, 32. y*. et alibi Ed. Paris, a. 1629. Lactantius Div. Instit. I. 4. c. 15. aliique. Illud autem scriptum pro supposito, aut dubio habendum est, quod jam veteres pro tali habuerunt; si tamen gravia argumenta contrarium evincant, tale etiam scriptum au­thenticis adnumerandum est. Ubi vero ipsi quoque veteres dissentiunt, argumenta pro utraque parte expendenda sunt, et pro qua fortiora pugnant, ei adhaerendum est. Id etiam suspicionem movet, si aliquod scriptum nul­lus sive coaevorum, sive supparium comme­53

Next

/
Thumbnails
Contents