Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

52 est assecutus. Hinc itaque arguitur, non semper styli uniformitatem , aut diversitatem argumento nu­bis esse ineluctabili ad judicandum de legitimo ali— cujus operis authore , nisi conditiones reliquae, ac conjecturae intersint.“ — 3) Opus in originali latiné exaratum, non est foetus auctoris Graeci; nam Graecis opera sua latiné scribere mos non luit. Quare plura opera latiné scripta, et S. Athanasio attributa merito inter supposita numerantur. Y. Guil. Cave Scriptor. Ecclesiasticorum Hist. Litt. Vol. 1. de S. Athanasio. Sic etiam Opus im­perfectum in Matthaeum (sic appellatum , quia non est plenus perfectusque commenta­rius , sed multa desiderantur in medio et fine ) praeter alia ex hoc quoque S. Joanni Chryso- stomo abjudicatur, quia hoc opus ab auctore haud dubie latiné scriptum est, ut patet tum ex ipsa styli ratione, tum ex Scripturae Sa­crae locis, quorum pars maxima ex Bibliis la- tinis excepta fuit. Y. Diatribam ad Opus im­perfectum in Matthaeum. Joan. Chrysostomi Opp. T. 6. Ed. Bernard, de Montfaucon. Quoad criteria externa autem : an aliquod scriptum ex certa aetate, et a certo auctore proveniat, est quaestio facti, adeoque , sicut aliud quodvis factum, per testes coaevos et suppares probari debet. Hinc scriptum authenticum est: 1) Quod ille, cujus nomen praesefert, in alio opere suo, authentico et integro, suum esse testatur, ejus, tamquam proprii operis, titulum, aut argumentum commemorando, aut ex eo aliquem locum ad ferendo , e. g. quis ab­judicabit S. Augustino ea opera, quae in suis Retractationum libris, velut sua, comme­morat ? a)

Next

/
Thumbnails
Contents