Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
stylum eorum haud referant, v. has Epistolas Sixti Senensis liiblioth. Sanctae T. 1. /. 2. j). 118—152. Aliud tamen judicium ferendum, si diversa sit materia ; haec enim stylum variari postulat, saepe ornari res ipsa negat, contenta doceri, si diversa sit auctoris aetas; juvenes enim stylo floridiore uti solent, quam senes, dein cum aetate judicium et eruditio crescit, adeoque etiam stylus mutatur, a) si diversi sint, pro quibus scribitur; nam idem auctor aliquando stylo simpliciori utitur, ut a lectoribus minus doctis facilius intelligatur, quod de se ipso testatur S. Augustinus, cum in Fs. 138. ait: „melius est reprehendant nos Grammatici, quam non inteliigant populi.“ Ceterum ad sententiam ex stylo ferendam universe loquendo magnum judicium, cognitio aetatum et hominum, ac longus usus requiritur. b) a) Ceterum stylus uuius ejusdemque auctoris agnosci potest, etiamsi aliter juvenis, aliter senex scribat; quia liaec diversitas neutiquam tanta est, ut certa lineamenta non remaneant, quemadmodum facies hominis , utut ratione aetatis varietur, attamen lineamenta, ex quibus unius ejusdemque hominis esse appareat, retinere solet. b) Mabillonius De Studiis Monasticis T. 2. P. 2. c. 13. ait: „Desiderius Erasmus et Jacobus Billius graece quidem ac latiné docti ambo erant stylique elegantioris apprime studiosi; et tamen si fides Erasino habeatur, nullum ex S. Doctoris“ (S. Joan- nis Chrysostomi) „operibus ignobilius legitur , quam ejusdem Homiliae“ (in Acta Apostolorum) „Átverő si Abbatem Billiuin consulamus, nihil ejusdem S. Patris stylo videtur conformius. — Quiniino magna — in authorum stylo uniformitas saepenumero cernitur , qui sibi synchroui exstitere ; — denique Di- dascalorum stylum discipulos ad ungveni fuisse aliquando imitatos minime latet , ut. liquet in Nicolao Clarevallensi, qni illum Doctoris Melliflui plane