Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

túr Justino, quia in iis Irenaei, Origenis et Manichaeorum aetate Justini nondum existen- tium mentio occurrit — res recentiores — sic in Canonibus et Constitutionibus Apostolicis, in scriptis S. Dionysio Areopagitae attributis et in Decretalibus Pseudo - Isidori jam id spu­riam originem satis evincit , quod in iis res recentiores, uti de templis, altaribus, conse­crationibus, monachis, et alia plura deprehen­dantur. Y. David. Blondelli: Pseudo - Isidorus et Turrianus vapulantes. Guil. Cave Scriptor. Eccles. Hist. Litt, in Prolegom. Sect. 6. a) I a) In Expositione Apocalypsis S. Ambrosio attributa c. 17. dicitur : „Vandali Africam sibi vindicaverunt, Gothi Hispaniam, Longobardi Italiam, Burgun­diones Galliam, Franci Germaniam, Hunni Panno­niam, Alani autem et Svevi multa loca depopulati sunt — singularum istarum gentium potestas pauco tempore permansit,a An de his S. Ambrosius loqui potuit ? 2) In quo opinionem et sententiae iis con­trariae inveniuntur, quas auctor, cui attribui­tur, in suis operibus authenticis tenet, hinc liber ad Cornelium Papam de cardinalibus operibus Christi non est S» Cypriani, quia in hoc libro baptismus ab haereticis collatus pro­batur, ubi tamen S. Cyprianus in suis operi­bus authenticis contrarium tuetur. Aliud est, si constet, quod auctor mentem suam mutave­rit; sic S. Augustinus multa, quae prius asse­ruit, tardius in suis Retractationum libris re­vocavit. Ad ultimam autem auctoris senten­tiam cognoscendam ordinem chronologicum, quo libros suos scripsit, observare debemus. 3) In quo fabulae, nugae et ineptiae a nota auctoris, cui scriptum attribuitur, do­ctrina et gravitate alienae continentur, sic>Ser-

Next

/
Thumbnails
Contents